His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintilio quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem, hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum, relinquemus von Winterfeld; relinquimus P, editors. alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. illud tamen constat omne contra Maeotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse. Exstat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi: Flavius Claudius Valerio Aureliano suo salutem, expetit a te munus solitum nostra res publica, adgredere. quid moraris? tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt, omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos, totumque limitem in tua potestate constituo; solitam en nobis ede virtutem, tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. ego aliis rebus occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo, misi sane equos decem, loricas duas et cetera quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit. Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem publicam in integrum reddidit atque ipse statim, i.e., the Eruli, thus called because they came from the shores of Lake Maeotis (the Sea of Azov); on their invasion see Claud., vi.-xi. Aurelian seems to have distinguished himself in the course of this war (see also c. xvii. 5), and after a serious disaster to the cavalry toward its close (Claud., xi. 6-8) to have been appointed by Claudius to the command of the whole cavalry (c. xviii. 1) and thereupon to have avenged the previous defeat. These names were never borne by Claudius and Aurelian; see note to Claud., i. 1. ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator. Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit. cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent. Item Aurelianus contra Suebos et Sarmatas iisdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit, accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem, nam dum iis a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paven- tibus cunctis, ne eadem quae sub Gallieno fuerant provenirent. quare etiam Libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt, inventumque ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. facta denique sunt ea quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas: Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit : Referimus ad vos, patres conscripti, pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis exstitit motus, eos semper inspectos, neque prius mala publica esse finita quam ex iis sacrificiorum processit auctoritas. tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita locutus est: Sero nimis, patres conscripti, de rei publicae salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius, meministis enim, patres conscripti, me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis, inserviendum deorum inmortalium praeceptis, recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem ut opus non sit deos consuli, proinde quasi et ipse vir magnus non deos colat, non de dis inmortalibus speret, quid plura? audivimus litteras, quibus rogavit opem deorum, quae numquam cuiquam turpis est. ut vir fortissimus adiuvetur. agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite, velatis manibus libros evolvite, fata rei publicae, quae sunt aeterna, perquirite, patrimis matrimisque pueris carmen indici te. nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos arvis Ambarvalia indicemus. post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. deinde insermendum praeceptis ins. from *s by Hohl; om. in P and by Peter. deorum est ins. from *s by Hohl; dei, the rest om. in P and by Peter. construite *s ; constuite P; constituite editors. uelatis Salm.; uetanis P1; ueteranis P corr. patrimis indicemus ins. from *s by von Winterfeld and Hohl; om. in P and by Peter. aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum, itum deinde ad templum, inspecto Libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum, Ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. Epistula Aureliani de Libris Sibyllinisâ—nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum: Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse Libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. agite igitur et castimonia pontificum caerimoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. inspiciantur Libri; si quae facienda fuerint celebrentur ; quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo sed libens offero, neque enim indecorum est dis iuvantibus vincere, sic apud maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta, si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi, est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam reperio esse quam cupio.