Interest epistulas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum : Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Llpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate conferrem. nunc tuâ—cum alium non requirere potuissemâ—suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. fac quicquid potes, multa non dico. in tua erit potestate militiae magisterium. habes sagittarios Ituraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quin- cum P. So Editor; tecum P ; lacuna assumed by Peter 2 after tu, cum; te cum non meliorem Hohl. quaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos ; habes legionem tertiam Felicem et equites cataphractarios octingentos. tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Charioviscus. commeatus a praefectis necessarius in omnibus castris est constitutus, tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea ubi carrago sit hostium, et vere scire quanti qualesque sint, ut non in vanum aut annona consumatur aut tela iaciantur, in quibus res bellica constituta est. ego de te tantum deo favente spero quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res publica, neque enim minor est, in cuius locum vicemque te legi. consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico. levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re publica viventes pauperes sunt, et nullorum magis. his quoque litteris indicatur quantus fuerit Aurelianus ; et re vera, neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit. Litterae de consulatu : Valerianus Augustus Aelio Xiphidio praefecto uanum Madvig, Peter 2; uinum P, *s . uicemque Cas., Cornelissen, Hohl; fidemque P, *s , Peter. So P, 27, foll, by Hohl ; a puero Peter 2. aerarii. Aureliano, cui consulatum detulimus, ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Atra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum, convivium autem publicum edi iubebis senatoribus et equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor. Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum quae ad tantum principem pertinerent, quaeso ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholii, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono: Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, prae- sente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Anchario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad et om in P. Nummio Fasti Cons., Hohl; Nemmio P; Memmio Peter. Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis, Valerianus Augustus dixit: Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberasti, abundamus per te praeda, abundamus gloria et iis omnibus quibus Romana felicitas crescit, cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces ; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere. post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: Et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et Made of gold with a decoration in the form of a battlement, presented to the man who first scaled the enemy's wall. Made of gold with a decoration in the form of a rampart, presented for forcing a way into a hostile camp. Made of gold and adorned with the beaks of ships, presented to the man who first boarded an enemy's ship. See Marc, xii. 8 and note. Frequently presented as a mark of distinction (so also Prob., v. 1.) See note to Gord., iv. 4. Originally carried by the triumphant general on the day equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias ageret res publica et canscientia mea. at tu plus fecisti, ago ergo gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. deus faciat, et deus certus, ut et senatus de me sic iudicet. agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est : Apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. iube igitur ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum, nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis. longum est cuncta pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta, memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum ego P. esse Crinito a Valeriano ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum puto, Et quoniam superius epistulam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam eloquendum putavi: vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in Circo editum ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus, factum est enim ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquemus.