<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praefectus urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit,
<milestone unit="section" n="2"/>
ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad Hortos Varianos instituit et in eo
<milestone unit="section" n="3"/>
praecipue de vita principum, cumque ad Templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me quis vitam eius in litteras rettulisset,
<milestone unit="section" n="4"/>
cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem
<pb n="p.194"/>
gemitus sui vir sanctus per haec verba profudit:
<milestone unit="section" n="5"/>
<q> Ergo Thersitem, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt; divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? deus
<milestone unit="section" n="6"/>
avertat hanc amentiam, et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus, etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent.
<milestone unit="section" n="7"/>
quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. curabo autem ut tibi ex Ulpia Bibliotheca et libri
<milestone unit="section" n="8"/>
lintei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut
<milestone unit="section" n="9"/>
est, quatenus potes, in litteras mittas.</q>
parui, mi Ulpiane,
<note target="n26.194.1"/>
praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea quae
<milestone unit="section" n="10"/>
digna erant memoratu in unum libellum contuli, tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Uipia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit.
<note n="n26.194.1">So Mommsen ; parrumipiane P; parui Tiberiani Peter. </note>
<pb n="p.196"/>
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintilium imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentitum, prodente quin etiam in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens ac manum porrigens
<milestone unit="section" n="2"/>
iocando praeterea,
<note target="n26.196.1"/>
<q>Scribe, " inquit, "ut libet, securus quod velis dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores.</q>
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia Ripensi.
<milestone unit="section" n="2"/>
ego autem legisse me memini auctorem qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem ut de eorum virorum genitali solo nesciatur qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale contingunt, ut
<milestone unit="section" n="3"/>
dent posteritati de locorum splendore fulgorem, nec tamen magnorum principum in rebus
<note target="n26.196.2"/>
summa sciendi
<note n="n26.196.1">praeterea P, Lessing, Hohl; propterea Cas., Peter. </note>
<note n="n26.196.2"> in rebus Peter; uiribus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.198"/>
est ubi quisque sit genitus, sed qualis in re publica
<milestone unit="section" n="4"/>
fuerit, an Platonem magis commendat quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus
<milestone unit="section" n="5"/>
inluxerit? aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha quod in minimis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit? </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Atque, ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis.
<milestone unit="section" n="2"/>
matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis sui
<note target="n26.198.1"/>
in vico eo in quo habitabant parentes fuisse dicit;
<milestone unit="section" n="3"/>
habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem,
<q>En imperatoris patrem.</q>
ex quo constat illam mulierem scisse fatalia.
<milestone unit="section" n="4"/>
idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse: primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem
<note n="n26.198.1">sui Mommsen; aui P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; lacuna after parentes assumed by Peter. </note>
<pb n="p.200"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
occidere noluisse. his accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator obtulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur.
<milestone unit="section" n="6"/>
addit etiam illud, quod vinctum fasciola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit,
<milestone unit="section" n="7"/>
quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
in latere uno "ave " et 1 in alio coronam, multa superflua in eodem legisse me
<note target="n26.200.2"/>
memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris rosei, floris aurei.
<milestone unit="section" n="2"/>
fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut
<milestone unit="section" n="3"/>
res monstravit, imperii, nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum, quod in honore eius
<milestone unit="section" n="4"/>
pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret, et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit, sed ubi comperit,
<milestone unit="section" n="5"/>
semet ad suum transtulit, data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum, in qua insculptus erat Sol eo habitu quo colebatur ab eo templo in quo mater eius 1"aue" et in alio Hohl; auetrinalio P1; "aue imperator" Peter 2. 2 me ins. by Lessing, v. Winterfeld, Hohl; om. in P and by Peter.
<note n="n26.200.1">Pliny (Nat. Hist., xxix. 72) tells of snakes kept as pets in Rome. The snake was, in fact, regarded as the symbol of the genius of the owner of a house, and is often found at Pompeii painted on the wall of the shrine of the household-gods along with the figures of the Lares and Penates. </note>
<note n="n26.200.2">For a similar " omen" see CI. Alb., v. 9. </note>
<note n="n26.200.3">It had been forbidden by M. Aurelius; see Mare., xxiii. 8. </note>
<pb n="p.202"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerat sacerdos, donatus eidem etiam elephantus praecipuus, quem ille imperatori obtulit, solusque omnium privatus Aurelianus elephanti dominus fuit. </p></div></div></body></text></TEI>