Sed redeamus ad Claudium, nam, ut superius diximus, illi Gothi, qui evaserant eo tempore quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emitti non siverat, ne id fieret quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverunt praedas. denique Scytharum diversi populi, Peucini, Greuthungi, Austrogothi, Tervingi, Visi, Gepedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum quod confecit imperatorie instruit, ut videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria, armatarum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere, dicat nunc qui nos adulationis accusat Claudium minus esse amabilem, armatorum trecenta viginti milia. quis tandem So Gruter, foll, by Peter ; diximus triginta P. id Peter; quid P. Names corr. by Muellenhoff; virtingui sigypedes P. inruperunt Peter, Hohl; in rep. uenerunt P. Xerxes hoc habuit? quae fabella istum numerum ad- finxit? quis poeta composuit? trecenta viginti milia armatorum fuerunt, adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit. Exstat ipsius epistula missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est: Senatui populoque Romano Claudius princeps. (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) Patres conscripti, mirantes audite quod verum est. trecenta viginti milia barbarorum in Romanum solum armati venerunt, haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare, fatigata est tota res publica, pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regalianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu mali principis a re publica defecerunt, non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei publicae, Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet, quidquid fecerimus satis grande est. Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad mirantes Obrecht, Peter; militantes P. mali v. Winterfeld; alio P; Gallieni Egnatius, foll, by Peter and Hohl. patrium solum redire permisit, rogo, quantum pretium est clipeus in Curia tantae victoriae? quantum una aurea statua? dicit Ennius de Scipione : Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam colum- nam, quae res tuas gestas loquatur? possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis sed famae viribus adiuvari. Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit. ut docetur eiusdem epistula, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem: Claudius Broccho. dele vim us trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navium mersimus. tecta sunt flumina scutis, spathis et lanceolis omnia litora operiuntur. campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. tantum mulierum cepimus ut binas et ternas mulieres victor sibi miles possit adiungere, et utinam Gallienum non esset passa res publica! utinam sescentos tyrannos non See c. iii. 3. Evidently from Ennius' Scipio, a poem eulogizing the elder Africanus. These two lines are unmetrical and are plainly an inexact quotation. See note to c. i. 1. The thousand ships of the Greeks in the war against Troy. But see note to c. vi. 1. See c. iii. 1 and note. Otherwise unknown. pertulisset! salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei publicae! si qui- dem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei publicae salutem. Pugnatum est enim apud Moesos, et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, impletae barbaris servis Scythicisque cultoribus Romanae provinciae, factus limitis barbari colonus e Gotho. nec ulla fuit regio quae Gothum servum triumphali quodam servitio non haberet, quid boum barbarorum nostri videre maiores? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem publicam et opulentiae nimietate donavit. pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis qui superfuerant Byzantinis fortiter facientibus, pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari, pugnatum in diversis regionibus, et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem publicam. membra Damsté, Thörnell; uerba P, *s , Peter; reliqua Cas., Hohl. salutem ins. by Hohl; om. in P ; lacuna assumed by Peter, c. ix. 1-2 incl. in letter of Claudius by Thörnell and Hohl; letter ended in c. viii. 6 by Peter. Scythicisque Closs foll, by Peter and Hohl; senibusque P, *s . limitis Peter ; miles P, *s . superfuerant *s , Peter ; superius fuerant P. Et bene venit in mentem, exprimenda est sors quae Claudio data esse perhibetur Comagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei publicae divinitus constitutum, nam cum consuleret factus imperator quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit : Tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu vinces veteres tuis novellis ; regnabunt etenim tui minores et reges facient suos minores. item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit : Tertia dum Latio regnantem viderit aestas. item cum de posteris suis : His ego nec metas rerum nec tempora ponam. item cum de fratre Quintilio, quem consortem habere volebat imperii, responsum est: Ostendent terris hunc tantum fata. quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium, divini generis virum, sanctissimum Caesarem, et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio. tu uinces Salm. ; in P, *s . tui om. in P.