<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi025.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest et eorum qui bonos imitantur principes et totius orbis humani cognoscere quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae
<milestone unit="section" n="2"/>
mentis adnoscant. nam cum esset nuntiatum IX kal. Aprilis ipso in Sacrario Matris sanguinis die Claudium imperatorem factum, neque cogi senatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis Templum, ac lectis litteris
<milestone unit="section" n="3"/>
Claudii principis haec in Claudium dicta sunt:
<q>Auguste Claudi, di te praestent,</q>
dictum sexagies.
<q>Claudi Auguste, te principem aut qualis tu es semper optavimus,</q>
dictum quadragies.
<q>Claudi
<note n="n25.158.1">Vespasiani quoque
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P. </note>
<note n="n25.158.2"> aris ac templis transp. by Klotz ; after principem in P, Peter. </note>
<pb n="p.160"/>
Auguste, te res publica requirebat,</q>
dictum quadragies.
<q>Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps,</q>
dictum
<milestone unit="section" n="4"/>
octogies.
<q>Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica,</q>
dictum quinquies.
<q>Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica,</q>
dictum quinquies.
<q>Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera,</q>
dictum septies.
<q>Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit,</q>
dictum septies. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis
<milestone unit="section" n="2"/>
etiam ad senatum orationibus, iudicavit, his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum :
<q>Haec a Gallieno petenda fuerant; qui
<milestone unit="section" n="3"/>
consentiret moribus, poterat et timere.</q>
denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule
<milestone unit="section" n="4"/>
quidem, nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historiarum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit:
<q>Venimus ad imperatorem nominis sui.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
magna videlicet virtus ab auro nomen accipere, at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatori-
<note n="n25.160.1">See Tyr. Trig., xi. </note>
<note n="n25.160.2"> Otherwise unknown. </note>
<note n="n25.160.3">Probably imitated from Sallust (Historiae i. frg. 55, 2, 2) : ancilla turpis, bonorum omnium dehonestamentum. </note>
<pb n="p.162"/>
bus hoc nomen adpositum, habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed redeamus ad Claudium, nam, ut superius diximus,
<note target="n25.162.1"/>
illi Gothi, qui evaserant eo tempore quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emitti non siverat, ne id
<note target="n25.162.2"/>
fieret quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverunt praedas.
<milestone unit="section" n="2"/>
denique Scytharum diversi populi, Peucini, Greuthungi, Austrogothi, Tervingi, Visi,
<note target="n25.162.3"/>
Gepedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt
<note target="n25.162.4"/>
atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum quod confecit imperatorie instruit, ut videantur fata Romana
<milestone unit="section" n="3"/>
boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto
<milestone unit="section" n="4"/>
penitus orbe victoria, armatarum denique gentium
<milestone unit="section" n="5"/>
trecenta viginti milia tunc fuere, dicat nunc qui nos adulationis accusat Claudium minus esse amabilem, armatorum trecenta viginti milia. quis tandem
<note n="n25.162.1">So Gruter, foll, by Peter ; diximus triginta P. </note>
<note n="n25.162.2"> id Peter; quid P. </note>
<note n="n25.162.3"> Names corr. by Muellenhoff; virtingui sigypedes P. </note>
<note n="n25.162.4">inruperunt Peter, Hohl; in rep. uenerunt P. </note>
<pb n="p.164"/>
Xerxes hoc habuit? quae fabella istum numerum ad- finxit? quis poeta composuit? trecenta viginti milia
<milestone unit="section" n="6"/>
armatorum fuerunt, adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit. </p></div></div></body></text></TEI>