Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltem pauca dicenda sunt, ne ea quae scienda sunt praeterisse videamur: Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus, fuerunt Quintilium Salm., Peter; Claudium P, Hohl. filia *s ; familia P. etiam sorores, quarum una, Constantina nomine, nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit, de avis nobis parum cognitum ; varia enim plerique prodiderunt. Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit. fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in Campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. nam iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit, quae res indulgentiam meruit pudoris vindictae, si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetratum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius quam luctamen exigit faceret. quae res Hohl; quaeres P ; quaerens editors. meruit *s , Hohl; om. in P and by Peter. Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam. Nunc ad iudicia principum veniamus, quae de illo a diversis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum. Epistula Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae : Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis veterum praeferendum. huic salarium de nostro privato aerario dabis annuos frumenti modios tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias triginta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta, Philippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in strenis quadraginta septem et trientes centum sexaginta, item in cauco de om in P. ac deuotissimae *s , Hohl; om. in P and by Peter. et scypho et zema pondo undecim, tunicas russas militares annuas duas, sagochlamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. balteum argenteum inauratum unum, anulum bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysographata duo, loricam unam, quam refundat. lanceas Herculianas duas, aclides duas, falces duas, falces fenarias quattuor cocum, quem refundat, unum. mulionem, quem refundat, unum, mulieres speciosas ex captivis duas. albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura, notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. accubitalium Cypriorum paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas, togam, quam refundat, unam, latum clavum, quem refundat, unum. venatores, qui obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem unum, dulciarium unum. ligni cotidiani pondo mille, si est copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana vatilla quattuor. balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur in publico. duas ins. by Cas. foll, by Hohl; om. in P and by Peter. fascias duas *s , Hohl; om. in P and by Peter. iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid defuerit, non praestetur nec in nummo exigatur. haec autem omnia idcirco special- iter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis est ut ei plura etiam deferenda sint. Item ex epistula eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praefectum praetorii: Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. dux factus est et dux totius Illyrici, habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus, vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est, quando voluerit, accipiat praetorianam praefecturam. sane scias tantum ei a nobis decretum salarii quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti quantum accipit curator Illyrici metallarius, tantum ministeriorum quantum nos ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes quae sit nostra de viro tali sententia.