<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi025.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et
<milestone unit="section" n="2"/>
indefessa pugnandi continuatione vincuntur. dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes.
<milestone unit="section" n="3"/>
Antiochiano
<note target="n25.172.1"/>
et Orfito consulibus auspicia Claudiana favor divinus adiuvit, nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit ut
<milestone unit="section" n="4"/>
iam Claudius dedignaretur et vincere, denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi.
<milestone unit="section" n="5"/>
Vera dici fides cogit, simul ut sciant ii qui adulatores nos aestimari cupiunt, id quod historia dici postulat
<milestone unit="section" n="6"/>
nos
<note target="n25.172.2"/>
non tacere: eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae "sapientium quoque animos fatigant, " ita in praedam versi sunt ut non cogitarent a paucissimis se
<note n="n25.172.1">Atticiano P, Peter. </note>
<note n="n25.172.2"> nos ins. by Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.174"/>
posse fugari,
<note target="n25.174.1"/>
dum occupati animo atque corporibus
<milestone unit="section" n="7"/>
avertendis praedis
<note target="n25.174.2"/>
inserviunt. denique in ipsa victoria prope duo milia militum a paucis barbaris et
<milestone unit="section" n="8"/>
iis qui fugerant interempta sunt. sed ubi hoc comperit Claudius, omnes qui rebelles animos extulerant conducto exercitu rapit atque in vincula Romam etiam mittit ludo publico deputandos. ita id, quod vel fortuna vel miles egerat, virtute boni principis antiquatum est. nec sola de hoste victoria, sed etiam
<milestone unit="section" n="9"/>
vindicta praesumpta est. in quo bello, quoad
<note target="n25.174.3"/>
gestum est, equitum Dalmatarum ingens exstitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere, quamvis alii Dardanum et ab Ilo Troianorum rege
<note target="n25.174.4"/>
atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed ubique morbo aeque
<note target="n25.174.5"/>
exercitu laborante superati sunt.
<milestone unit="section" n="2"/>
Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petiit
<milestone unit="section" n="3"/>
caelum, quo ad deos atque ad sidera demigrante
<note n="n25.174.1">fugari Petschenig, Hohl; fatigari P, Peter. </note>
<note n="n25.174.2"> praesidiis P. </note>
<note n="n25.174.3"> quoad Petschenig, Ellis ; quod P ; quod foll, by lacuna Peter. </note>
<note n="n25.174.4"> rege ins. by Salm.; om. in P. </note>
<note n="n25.174.5"> aeque Bitschofsky ; atque P ; atque
<add>fame</add>
Salm., Peter. </note>
<pb n="p.176"/>
Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito virtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater
<milestone unit="section" n="4"/>
Claudii principis non fuisset, sub hoc barbari qui superfuerant Anchialum vastare conati sunt, Nicopolim etiam obtinere, sed illi provincialium virtute obtriti
<milestone unit="section" n="5"/>
sunt. Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat ac verum principem pollicebatur, eo genere, quo
<milestone unit="section" n="6"/>
Galba, quo Pertinax interemptus est. et Dexippus quidem Quintilium
<note target="n25.176.1"/>
non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltem pauca dicenda sunt, ne ea
<milestone unit="section" n="2"/>
quae scienda sunt praeterisse videamur: Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia
<note target="n25.176.2"/>
Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae
<milestone unit="section" n="3"/>
viro, Constantius Caesar est genitus, fuerunt
<note n="n25.176.1">Quintilium Salm., Peter; Claudium P, Hohl. </note>
<note n="n25.176.2"> filia
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; familia P. </note>
<pb n="p.178"/>
etiam sorores, quarum una, Constantina nomine,
<milestone unit="section" n="4"/>
nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit, de avis nobis parum cognitum ; varia enim plerique prodiderunt.
<milestone unit="section" n="5"/>
Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit.
<milestone unit="section" n="6"/>
fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in Campo luctamen inter fortissimos quosque
<milestone unit="section" n="7"/>
monstraret. nam iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit, quae res
<note target="n25.178.1"/>
indulgentiam meruit
<note target="n25.178.2"/>
pudoris
<milestone unit="section" n="8"/>
vindictae, si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetratum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius quam luctamen exigit faceret.
<note n="n25.178.1">quae res Hohl; quaeres P ; quaerens editors. </note>
<note n="n25.178.2"> meruit
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.180"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Nunc ad iudicia principum veniamus, quae de
<note target="n25.180.1"/>
illo a diversis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum.
<milestone unit="section" n="2"/>
Epistula Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae :
<q>Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae
<note target="n25.180.2"/>
dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis
<milestone unit="section" n="3"/>
veterum praeferendum. huic salarium de nostro privato aerario dabis annuos frumenti modios tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias triginta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta, Philippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in strenis quadraginta
<milestone unit="section" n="4"/>
septem et trientes centum sexaginta, item in cauco
<note n="n25.180.1">de om in P.</note>
<note n="n25.180.2"> ac deuotissimae
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.182"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
et scypho et zema pondo undecim, tunicas russas militares annuas duas,
<note target="n25.182.1"/>
sagochlamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. balteum argenteum inauratum unum, anulum bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysographata duo,
<milestone unit="section" n="6"/>
loricam unam, quam refundat. lanceas Herculianas duas, aclides duas, falces duas, falces fenarias quattuor
<milestone unit="section" n="7"/>
cocum, quem refundat, unum. mulionem, quem refundat, unum, mulieres speciosas ex captivis duas.
<milestone unit="section" n="8"/>
albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem
<milestone unit="section" n="9"/>
unum cum purpura Maura, notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum.
<milestone unit="section" n="10"/>
accubitalium Cypriorum paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas,
<note target="n25.182.2"/>
togam, quam refundat,
<milestone unit="section" n="11"/>
unam, latum clavum, quem refundat, unum. venatores, qui obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem
<milestone unit="section" n="12"/>
unum, dulciarium unum. ligni cotidiani pondo mille, si est copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit;
<milestone unit="section" n="13"/>
coctilium cotidiana vatilla quattuor. balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur in publico.
<note n="n25.182.1">duas ins. by Cas. foll, by Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<note n="n25.182.2">fascias
<gap reason="omitted"/>
duas
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.184"/>
<milestone unit="section" n="14"/>
iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid defuerit, non praestetur nec in
<milestone unit="section" n="15"/>
nummo exigatur. haec autem omnia idcirco special- iter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis est ut ei plura etiam deferenda sint.</q>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Item ex epistula eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praefectum praetorii:
<q>Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco
<note target="n25.184.1"/>
accipit, unde etiam senatum et
<milestone unit="section" n="2"/>
populum conqueri iactabas. dux factus est et dux totius Illyrici, habet in potestatem Thracios, Moesos,
<milestone unit="section" n="3"/>
Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus, vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est, quando voluerit, accipiat
<milestone unit="section" n="4"/>
praetorianam praefecturam. sane scias tantum ei a nobis decretum salarii quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti quantum accipit curator Illyrici metallarius,
<note target="n25.184.2"/>
tantum ministeriorum quantum nos ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes quae sit nostra de viro tali sententia.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>