Et bene venit in mentem, exprimenda est sors quae Claudio data esse perhibetur Comagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei publicae divinitus constitutum, nam cum consuleret factus imperator quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit : Tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu vinces veteres tuis novellis ; regnabunt etenim tui minores et reges facient suos minores. item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit : Tertia dum Latio regnantem viderit aestas. item cum de posteris suis : His ego nec metas rerum nec tempora ponam. item cum de fratre Quintilio, quem consortem habere volebat imperii, responsum est: Ostendent terris hunc tantum fata. quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium, divini generis virum, sanctissimum Caesarem, et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio. tu uinces Salm. ; in P, *s . tui om. in P. Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes. Antiochiano et Orfito consulibus auspicia Claudiana favor divinus adiuvit, nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit ut iam Claudius dedignaretur et vincere, denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. Vera dici fides cogit, simul ut sciant ii qui adulatores nos aestimari cupiunt, id quod historia dici postulat nos non tacere: eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae "sapientium quoque animos fatigant, " ita in praedam versi sunt ut non cogitarent a paucissimis se Atticiano P, Peter. nos ins. by Hohl; om. in P and by Peter. posse fugari, dum occupati animo atque corporibus avertendis praedis inserviunt. denique in ipsa victoria prope duo milia militum a paucis barbaris et iis qui fugerant interempta sunt. sed ubi hoc comperit Claudius, omnes qui rebelles animos extulerant conducto exercitu rapit atque in vincula Romam etiam mittit ludo publico deputandos. ita id, quod vel fortuna vel miles egerat, virtute boni principis antiquatum est. nec sola de hoste victoria, sed etiam vindicta praesumpta est. in quo bello, quoad gestum est, equitum Dalmatarum ingens exstitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere, quamvis alii Dardanum et ab Ilo Troianorum rege atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere. Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed ubique morbo aeque exercitu laborante superati sunt. Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petiit caelum, quo ad deos atque ad sidera demigrante fugari Petschenig, Hohl; fatigari P, Peter. praesidiis P. quoad Petschenig, Ellis ; quod P ; quod foll, by lacuna Peter. rege ins. by Salm.; om. in P. aeque Bitschofsky ; atque P ; atque fame Salm., Peter. Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito virtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater Claudii principis non fuisset, sub hoc barbari qui superfuerant Anchialum vastare conati sunt, Nicopolim etiam obtinere, sed illi provincialium virtute obtriti sunt. Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat ac verum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax interemptus est. et Dexippus quidem Quintilium non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur.