Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est. de quo ego idcirco recusare non potui quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victoriamque nunc detinet; si quidem eo res processit ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, qui bellum Gothicum sua virtute Victoriamque Peter; Victorianamque P, Hohl. reliquit ins. by Salm. foll, by Peter ; om. in P. confecit, qui manum publicis cladibus victor imposuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani, a gubernaculis publicis depulit, qui, si diutius in hac esset commoratus re publica, Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset Breve illius, negare 2 non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio, et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet, sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri loquuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum, quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse, ut Tullius de Scipione nobis Salm.; bonis P. negare Eyssenhardt, Peter ; genere P, *s . ille Salm.; nihil P, *s . loquitur, stupenda et mirabilis docet vita. quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? amavit parentes; quid mirum? amavit et fratres ; iam potest dignum esse miraculo, amavit propinquos ; res nostris temporibus comparanda miraculo, invidit nulli, malos persecutus est, fures iudices palam aperteque dam- navit ; stultis quasi neglegenter indulsit. leges optimas dedit, talis in re publica fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligerent, emendatior senatus optaret. In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso thorace vultus eius. illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata So Cas. foll, by Peter; sic loquitur pro Milone P. potest *s ; post P. expresso Salm.; expressa P, Peter, Hohl. statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore implevit, adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis bonum principem honoraverit. Interest et eorum qui bonos imitantur principes et totius orbis humani cognoscere quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant. nam cum esset nuntiatum IX kal. Aprilis ipso in Sacrario Matris sanguinis die Claudium imperatorem factum, neque cogi senatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis Templum, ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt: Auguste Claudi, di te praestent, dictum sexagies. Claudi Auguste, te principem aut qualis tu es semper optavimus, dictum quadragies. Claudi Vespasiani quoque *s , Hohl; om. in P. aris ac templis transp. by Klotz ; after principem in P, Peter. Auguste, te res publica requirebat, dictum quadragies. Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps, dictum octogies. Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica, dictum quinquies. Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica, dictum quinquies. Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera, dictum septies. Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit, dictum septies. Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus, iudicavit, his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere. denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem, nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historiarum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit: Venimus ad imperatorem nominis sui. magna videlicet virtus ab auro nomen accipere, at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatori- See Tyr. Trig., xi. Otherwise unknown. Probably imitated from Sallust (Historiae i. frg. 55, 2, 2) : ancilla turpis, bonorum omnium dehonestamentum. bus hoc nomen adpositum, habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.