Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est. de quo ego idcirco recusare non potui quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victoriamque nunc detinet; si quidem eo res processit ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, qui bellum Gothicum sua virtute Victoriamque Peter; Victorianamque P, Hohl. reliquit ins. by Salm. foll, by Peter ; om. in P. confecit, qui manum publicis cladibus victor imposuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani, a gubernaculis publicis depulit, qui, si diutius in hac esset commoratus re publica, Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset Breve illius, negare 2 non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio, et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet, sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri loquuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum, quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse, ut Tullius de Scipione nobis Salm.; bonis P. negare Eyssenhardt, Peter ; genere P, *s . ille Salm.; nihil P, *s . loquitur, stupenda et mirabilis docet vita. quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? amavit parentes; quid mirum? amavit et fratres ; iam potest dignum esse miraculo, amavit propinquos ; res nostris temporibus comparanda miraculo, invidit nulli, malos persecutus est, fures iudices palam aperteque dam- navit ; stultis quasi neglegenter indulsit. leges optimas dedit, talis in re publica fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligerent, emendatior senatus optaret. In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso thorace vultus eius. illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata So Cas. foll, by Peter; sic loquitur pro Milone P. potest *s ; post P. expresso Salm.; expressa P, Peter, Hohl. statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore implevit, adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis bonum principem honoraverit.