<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><head>Victoria</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Non tam digna res erat ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent ut memoria dignae etiam mulieres censerentur.
<milestone unit="section" n="2"/>
Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet, insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum
<milestone unit="section" n="3"/>
se diceret matrem, cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma
<milestone unit="section" n="4"/>
exstat apud Treviros, quae quidem non diutius vixit, nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta.
<milestone unit="section" n="5"/>
Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur, quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis si
<note target="n24.142.1"/>
singula quaeque narrarem, nascerentur indigna fastidia et ea quae ferre lector non
<note n="n24.142.1">si ins. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.144"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
posset. nunc ad Claudium principem redeo. de quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singulari viro, ita ut de familia tam sancta et tam nobili saltem
<note target="n24.144.1"/>
pauca referantur.
<milestone unit="section" n="7"/>
Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res publica, duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta vitae
<note target="n24.144.2"/>
hoc volumine
<milestone unit="section" n="8"/>
tenerentur. quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consulas atque hos volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aurelianum iis qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt addere
<milestone unit="section" n="9"/>
destinaveram. sed errorem meum memor historiae
<milestone unit="section" n="10"/>
diligentia tuae eruditionis avertit. habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas implevit, nemo in Templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos, tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent cum risu et ioco
<note target="n24.144.3"/>
<milestone unit="section" n="11"/>
iactitare, posuisse. habent integrum numerum ex
<milestone unit="section" n="12"/>
arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus addentur,
<note target="n24.144.4"/>
quorum unus, ut dixi, sub
<note n="n24.144.1">saltim
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; saluti P. </note>
<note n="n24.144.2"> uitae Peter; uiri P, Hohl. </note>
<note n="n24.144.3">cum risu et ioco transp. by Peter; after tyrannos in P. </note>
<note n="n24.144.4">addentur sugg. by Peter 2 ; om. in P. </note>
<pb n="p.146"/>
Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab iisdem militibus a quibus purpura velati fuerant interempti sunt. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><head>Titus</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Docet Dexippus, nec Herodianus tacet omnesque qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi
<note target="n24.146.1"/>
dicunt, invitum vero et a militibus coactum, ut plerique adserunt, imperasse, atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum. imperasse autem mensibus
<milestone unit="section" n="2"/>
sex. fuit hic vir de primis erga rem publicam domi forisque laudabilis, sed in imperio parum
<milestone unit="section" n="3"/>
felix. alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat,
<milestone unit="section" n="4"/>
principem factum, nec mireris tantam esse varietatem
<milestone unit="section" n="5"/>
de homine, cuius vix nomen agnoscitur, huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas
<note n="n24.146.1">alii P, def. by Lenze. </note>
<pb n="p.148"/>
adorarunt, cuius statuam in Templo Veneris adhuc
<milestone unit="section" n="6"/>
vidimus acrolitham sed auratam. haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia.
<milestone unit="section" n="7"/>
Longius mihi videor processisse quam res postulabat, sed quid faciam? scientia naturae facilitate verbosa
<milestone unit="section" n="8"/>
est. quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei publicae septem diebus dicitur imperasse. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><head>Censorinus</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica.
<milestone unit="section" n="2"/>
Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est.
<milestone unit="section" n="3"/>
cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab iis ipsis a quibus
<milestone unit="section" n="4"/>
factus fuerat interemptus est. exstat eius sepulchrum
<pb n="p.150"/>
circa Bononiam,
<note target="n24.150.1"/>
in quo grandibus litteris incisi sunt omnes eius honores ; ultimo tamen versu adscriptum
<milestone unit="section" n="5"/>
est 2:
<q>Felix omnia, infelicissimus imperator.</q>
exstat eius familia, Censorinorum nomine frequentata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam
<milestone unit="section" n="6"/>
petiit. exstat etiam domus pulcherrima, adiuncta Gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibentur.
<milestone unit="section" n="7"/>
Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui
<milestone unit="section" n="8"/>
cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. da nunc cuivis libellum, non tam diserte quam fideliter
<note target="n24.150.3"/>
scriptum, neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurges ut respirandi non habeam facultatem.
<note n="n24.150.1">circa Bononiam transp. by Eyssenhardt, foll, by Peter; after litteris in P. </note>
<note n="n24.150.2"> adscriptum est Hohl; asscriptus est
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; adseripest P1; adseri potest P corr., Peter.</note>
<note n="n24.150.3"> fideliter
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter; feliciter P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>