<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><head>Herodes</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae,
<note n="n24.106.1">spetiosissimam </note>
<note n="n24.106.2"> ; saepedissimam P1. </note>
<pb n="p.108"/>
cui erant sigillata tentoria et aureati papiliones et
<milestone unit="section" n="2"/>
omnia Persica. denique ingenio eius usus Odaenathus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae
<milestone unit="section" n="3"/>
adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat, neque plura sunt quae de Herode dicantur. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><head>Maeonius</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic consobrinus Odaenathi fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filium
<milestone unit="section" n="2"/>
Herodem.
<note target="n24.108.1"/>
dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur, sed hic quoque spurcissimus
<milestone unit="section" n="3"/>
fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><head>Ballista</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
De hoc, utrum imperaverit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odae-
<note n="n24.108.1">So Salm. foll, by Peter; filii herodes P; filii Herodis
<add>luxuriem</add>
Helm foll, by Hohl. </note>
<pb n="p.110"/>
nathum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec Gallieno nec Aureolo nec Odaenatho
<milestone unit="section" n="2"/>
se crederet, alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Daphnidem sibi compararat, interemptum.
<milestone unit="section" n="3"/>
multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos quos Aureolus miserat ad comprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat.
<milestone unit="section" n="4"/>
fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem publicam, in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit :
<milestone unit="section" n="5"/>
<q> Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum, si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere.
<milestone unit="section" n="6"/>
his rem publicam informa. videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta ubi non habet dare, illic equum ubi non
<milestone unit="section" n="7"/>
potest pascere? nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis
<milestone unit="section" n="8"/>
aut sumptibus rem publicam gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum; illic pedites conlocentur, quamquam in
<note n="n24.110.1">Presumably Daphne near Antioch. </note>
<note n="n24.110.2">Otherwise unknown and probably, like the letter, fictitious. </note>
<pb n="p.112"/>
Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint, multum enim ex campis faeni colligitur.
<milestone unit="section" n="9"/>
iam vinum,
<note target="n24.112.1"/>
laridum, iam ceterae species in iis dandae
<milestone unit="section" n="10"/>
sunt locis, in quibus adfatim redundant, quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus est decretum.</q>
<milestone unit="section" n="11"/>
Est et alia eius epistula qua gratias Ballistae agit,
<note target="n24.112.2"/>
in qua docet sibi praecepta gubernandae rei publicae ab eodem data, gaudens quod eius consilio nullum adscripticium (id est vacantem) haberet tribunum,
<note target="n24.112.3"/>
nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret.
<milestone unit="section" n="12"/>
Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odaenathi et Gallieni gratiam dicitur
<milestone unit="section" n="13"/>
interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><head>Valens</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens, proconsulatum Achaiae dato a
<milestone unit="section" n="2"/>
Gallieno tunc honore gubernabat, quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere
<note n="n24.112.1">iam uinum Peter 2, Hohl; iam in P. </note>
<note n="n24.112.2"> agit
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Lessing, Hohl; ait P, Peter. </note>
<note n="n24.112.3"> tribunum Cornelissen foll, by Hohl; et tribunum P, Peter. </note>
<pb n="p.114"/>
vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><head>Valens Superior</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente qui superiorum principum temporibus interemptus est aliquid diceremus.
<milestone unit="section" n="2"/>
nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus fuisse perhibetur. alii tantum
<milestone unit="section" n="3"/>
avunculum dicunt, sed par in ambobus fuit fortuna,
<note target="n24.114.1"/>
nam et ille, cum
<note target="n24.114.2"/>
paucis diebus Illyrico imperasset, occisus est. </p></div></div></body></text></TEI>