Herodes Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae, spetiosissimam ; saepedissimam P1. cui erant sigillata tentoria et aureati papiliones et omnia Persica. denique ingenio eius usus Odaenathus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat, neque plura sunt quae de Herode dicantur. Maeonius Hic consobrinus Odaenathi fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filium Herodem. dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur, sed hic quoque spurcissimus fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est. Ballista De hoc, utrum imperaverit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odae- So Salm. foll, by Peter; filii herodes P; filii Herodis luxuriem Helm foll, by Hohl. nathum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec Gallieno nec Aureolo nec Odaenatho se crederet, alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Daphnidem sibi compararat, interemptum. multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos quos Aureolus miserat ad comprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat. fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem publicam, in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit : Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum, si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. his rem publicam informa. videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta ubi non habet dare, illic equum ubi non potest pascere? nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis aut sumptibus rem publicam gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum; illic pedites conlocentur, quamquam in Presumably Daphne near Antioch. Otherwise unknown and probably, like the letter, fictitious. Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint, multum enim ex campis faeni colligitur. iam vinum, laridum, iam ceterae species in iis dandae sunt locis, in quibus adfatim redundant, quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus est decretum. Est et alia eius epistula qua gratias Ballistae agit, in qua docet sibi praecepta gubernandae rei publicae ab eodem data, gaudens quod eius consilio nullum adscripticium (id est vacantem) haberet tribunum, nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret. Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odaenathi et Gallieni gratiam dicitur interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt. Valens Hic vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens, proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat, quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere iam uinum Peter 2, Hohl; iam in P. agit *s , Lessing, Hohl; ait P, Peter. tribunum Cornelissen foll, by Hohl; et tribunum P, Peter. vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit. Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est. Valens Superior Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente qui superiorum principum temporibus interemptus est aliquid diceremus. nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus fuisse perhibetur. alii tantum avunculum dicunt, sed par in ambobus fuit fortuna, nam et ille, cum paucis diebus Illyrico imperasset, occisus est.