Aureolus Hic quoque Illyricianos exercitus regens in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium, et cum Macrianus cum filio suo Macriano contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem hinc validus Salm., Peter; invalidus P, *s . frustra temptasset, pacem cum eo fecit contra Postumum pugnaturus. quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit, exstat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam : Dono sepulchrorum victor post multa tyranni proelia iam felix Claudius Aureolum munere prosequitur mortali et iure superstes, vivere quem vellet, si pateretur amor militis egregii, vitam qui iure negavit omnibus indignis et magis Aureolo. ille tamen clemens, qui corporis ultima servans et pontem Aureoli dedicat et tumulum. hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui ut fidem servarem, non quo non melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. rem enim vobis fecit *s , Hohl; om. in P; ins. after pugnaturus by Peter. non om. in P. proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis. Macrianus Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperatori, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem, unum in locum concesserunt quaerentes quid faciendum esset, tuncque constitit, Gallieno longe posito Aureolo usurpante imperium, debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, ne quispiam tyrannus exsisteret. verba igitur Ballistae (quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit) haec fuerunt: Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero, sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, probatus in re publica et, quod maxime ad imperium pertinet, dives? arripe igitur ducum Salm. ; dum P, *s . locum meritis tuis debitum, me praefecto, quamdiu voles, uteris, tu cum re publica tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum principem gaudeat. ad haec Macrianus : Fateor, Ballista, imperium prudenti non frustra est. volo enim rei publicae subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovere, sed non hoc in me aetatis est; senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum ab usu militiae retraxerunt, iuvenes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus orbis humani rem publicam restituam:, quam Valerianus fato, Gallienus vitae suae genere perdiderunt. post haec intellexit eum Ballista sic agere ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus est : Prudentiae tuae rem publicam tradimus. da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, salvi esse non possunt. tunc ille ubi intellectum se esse comperit, Do, inquit, manus, de meo stipendium militi duplex daturus, tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe, iam ego faxim ut Gallienus, sordidissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat. partibus *s ; patribus P. factus est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. sed cum quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus est. triginta denique milia militum in Aureoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano imperatore trahere atque a Domitilla. De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit, inter cetera ex oratione divi Valeriani: Ego, patres conscripti, bellum Persicum gerens Macriano totam rem publicam credidi et quidem a parte militari, ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et amat et timet miles, utcumque res exegerit, cum exercitibus agit. nec, patres conscripti, nova vel inopina nobis sunt; pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia comprobata est, cum in diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret. imperatore ins. by P corr., foil, by Klotz ; om. by Peter and Hohl. et om. in P. huc accedit quod habet iuvenes filios Romano dignos collegio, nostra dignos amicitia, et reliqua. Macrianus Iunior Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur, de hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis, sed quid ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta (dixi superius) milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forti et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatum splendore sublimi. Quietus Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus, sed ubi comperit Odaenathus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum dignos *s ; dignus P, Peter, Hohl. quid ins. by Helm, foll, by Hohl; om. in P and *s ; ad fata aut in bellis quantum Peter following Salm. and Obrecht. eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem publicam gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum cenam in Templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit, quod idcirco posui quia dicuntur iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento. These writers have a liking for representing descendants of emperors or pretenders as alive in their own day ; see c. xxxiii. ; Gord., xx. 6; Max.-Balb., xvi. 1; Aur., i. 3 ; xiii. 1; Prob., xxi v. 1; Firm., xiii. 5. Most of these persons are probably fictitious. Odaenathus Nisi Odaenathus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei publicae viribus, sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. postremo Ctesiphonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubinis, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum. eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi, composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus, iratum fuisse rei publicae deum credo, qui interfecto Valeriano noluit Odaenathum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis impendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala quae in se continent venatoriae voluptates. quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.