<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium obtinuit, principe generis Constantii Caesaris nostri, bellum iniit, et cum
<note target="n23.30.1"/>
multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. victrix Gallieni pars fuit
<milestone unit="section" n="2"/>
pluribus proeliis eventuum variatione
<note target="n23.30.2"/>
decursis. erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur, denique ad vindictam Byzantiorum processit, et cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit, fracto foedere
<milestone unit="section" n="3"/>
quod promiserat, per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, ex- </p></div></div></body></text></TEI>