<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt.
<milestone unit="section" n="2"/>
Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant, etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per
<note target="n23.28.3"/>
populos.
<milestone unit="section" n="3"/>
pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi
<milestone unit="section" n="4"/>
per iocum dixerit, nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur:
<q>Quid? sine
<milestone unit="section" n="5"/>
lino Aegyptio esse non possumus!</q>
cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset,
<q>Quid,</q>
inquit,
<milestone unit="section" n="6"/>
<q> sine aphronitris esse non possumus!</q>
perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur :
<q>Num sine Atrebaticis
<milestone unit="section" n="7"/>
sagis tuta res publica est?</q>
sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret,
<note target="n23.28.4"/>
quasi detrimentis
<milestone unit="section" n="8"/>
vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus
<milestone unit="section" n="9"/>
nemo superesset, denique nulla vetus familia
<note n="n23.28.1">saltem Ellis, Hohl; salutem P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter 2. </note>
<note n="n23.28.2"> So Salm., Peter 1, Hohl; ostentare P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n23.28.3"> So Petschenig, Hohl; ope fama satis nota populos P. </note>
<note n="n23.28.4"> amitteret
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; mitteret P. </note>
<pb n="p.30"/>
apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet. </p></div></div></body></text></TEI>