<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt.
<milestone unit="section" n="2"/>
Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant, etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per
<note target="n23.28.3"/>
populos.
<milestone unit="section" n="3"/>
pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi
<milestone unit="section" n="4"/>
per iocum dixerit, nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur:
<q>Quid? sine
<milestone unit="section" n="5"/>
lino Aegyptio esse non possumus!</q>
cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset,
<q>Quid,</q>
inquit,
<milestone unit="section" n="6"/>
<q> sine aphronitris esse non possumus!</q>
perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur :
<q>Num sine Atrebaticis
<milestone unit="section" n="7"/>
sagis tuta res publica est?</q>
sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret,
<note target="n23.28.4"/>
quasi detrimentis
<milestone unit="section" n="8"/>
vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus
<milestone unit="section" n="9"/>
nemo superesset, denique nulla vetus familia
<note n="n23.28.1">saltem Ellis, Hohl; salutem P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter 2. </note>
<note n="n23.28.2"> So Salm., Peter 1, Hohl; ostentare P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n23.28.3"> So Petschenig, Hohl; ope fama satis nota populos P. </note>
<note n="n23.28.4"> amitteret
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; mitteret P. </note>
<pb n="p.30"/>
apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium obtinuit, principe generis Constantii Caesaris nostri, bellum iniit, et cum
<note target="n23.30.1"/>
multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. victrix Gallieni pars fuit
<milestone unit="section" n="2"/>
pluribus proeliis eventuum variatione
<note target="n23.30.2"/>
decursis. erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur, denique ad vindictam Byzantiorum processit, et cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit, fracto foedere
<milestone unit="section" n="3"/>
quod promiserat, per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, ex- </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
quisito genere voluptatum, iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite
<note target="n23.30.3"/>
et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et
<note n="n23.30.1">So Gruter and Peter; inritet cum P. </note>
<note n="n23.30.2"> uariatione Cas.; ratione P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n23.30.3"> albato milite Baehrens, Peter 2; albatos milites P. </note>
<pb n="p.32"/>
mulieribus cum cereis facibus et lampadis praecedentibus
<milestone unit="section" n="2"/>
Capitolium petiit. praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et
<milestone unit="section" n="3"/>
dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elephanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladiatores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugiles flacculis non veritate pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apinarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent.
<milestone unit="section" n="4"/>
omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant.
<milestone unit="section" n="5"/>
ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis
<milestone unit="section" n="6"/>
Capitolium petiit, hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque
<milestone unit="section" n="7"/>
legionum ibant, ibant praeterea gentes simulatae, ut
<pb n="p.34"/>
Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regaliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare
<milestone unit="section" n="2"/>
dicebatur, inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque
<milestone unit="section" n="3"/>
vindicaverant. nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab iis qui circum eum erant requirebat:
<q>Ecquid habemus in prandio? ecquae voluptates paratae sunt? et qualis
<milestone unit="section" n="4"/>
cras erit scaena qualesque circenses?</q>
sic confecto itinere celebratisque hecatombis ad domum regiam rediit conviviisque et epulis decursis
<note target="n23.34.1"/>
alios dies
<milestone unit="section" n="5"/>
voluptatibus publicis deputabat. praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus, nam cum grex
<note target="n23.34.2"/>
Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque uniuscuiusque
<milestone unit="section" n="6"/>
vultum mira inhiatione rimantes.
<note target="n23.34.3"/>
a quibus cum quaereretur quidnam agerent
<note target="n23.34.4"/>
illa sollertia, illi responderunt:
<milestone unit="section" n="7"/>
<q> Patrem principis quaerimus.</q>
quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit
<milestone unit="section" n="8"/>
vivos exuri. quod populus factum tristius, quam quisquam aestimet, tulit, milites vero ita doluerunt ut non multo post vicem redderent.
<note n="n23.34.1">decursis Eyssenhardt, Petschenig, Hohl; depulsis P, Peter. </note>
<note n="n23.34.2"> rex P. </note>
<note n="n23.34.3"> rimantes Ellis, Walter, Damsté; mirantes P, Peter. </note>
<note n="n23.34.4"> agerent Jordan; ageret P, Peter. </note>
<pb n="p.36"/>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Gallieno et Saturnino consulibus Odaenathus rex Palmyrenorum obtinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infidis declaravit, Gallieno aut nullas aut
<milestone unit="section" n="2"/>
luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente, denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam
<milestone unit="section" n="3"/>
eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carrhas statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrhenis
<milestone unit="section" n="4"/>
et increpantibus Gallienum. nec defuit tamen reverentia Odaenathi circa Gallienum. nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad
<milestone unit="section" n="5"/>
eum misit, qui cum Romam deducti essent, vincente Odaenatho triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem,
<milestone unit="section" n="6"/>
nam de illius morte falso compererat. Odaenathus autem ad Ctesiphontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros
<milestone unit="section" n="7"/>
homines interemit. sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior
<milestone unit="section" n="8"/>
tamen Romana victoria, et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odaenathus liberaret, instabat cottidie, at
<note target="n23.36.1"/>
locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat.
<note n="n23.36.1">at Cas., Peter; ac P, Hohl. </note>
<pb n="p.38"/>
</p></div></div></body></text></TEI>