<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
oppressi sunt. et haec omnia Gallieni contemptu fiebant, neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad spem bonorum bonis promptius, quam cum vel malus timetur vel
<note target="n23.24.5"/>
dissolutus contemnitur imperator.
<note n="n23.24.1">quoque Peter; qui P. </note>
<note n="n23.24.2"> So Salm. to fill lacunae in P. </note>
<note n="n23.24.3">malis
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter; magis P. </note>
<note n="n23.24.4"> Astacum Egnatius, Peter 1; contum P. </note>
<note n="n23.24.5"> uel
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.26"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
Gallieno et Fausiano
<note target="n23.26.1"/>
consulibus inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimis fuit et tenebrae
<milestone unit="section" n="3"/>
per multos dies 2; auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante. quo motu multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus
<milestone unit="section" n="4"/>
fuit. mota est et Roma, mota et Libya, hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret,
<milestone unit="section" n="5"/>
maria etiam multas urbes occuparunt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris, factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium, nam et pestilentia tanta exstiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent.
<milestone unit="section" n="6"/>
Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanam vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima obsessis, cum bellum Odaenathus inferret, cum Aureolus perurgueret Illyricum,
<note target="n23.26.3"/>
cum Aemilianus Aegyptum occupasset, Gothorum pars 4
<gap reason="omitted"/>
, quod nomen, ut
<note target="n23.26.5"/>
dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis, Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter
<note n="n23.26.1">Fausiano from C.J.L. xiv. 5357 ; Faustiano P. </note>
<note n="n23.26.2">dies om. in P. </note>
<note n="n23.26.3"> Illyricum ins. by Salm.; lacuna in P. </note>
<note n="n23.26.4">So Hohl; gothoridodius P corr.,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; Gothori Clodius Peter. </note>
<note n="n23.26.5">So Jordan; a quo dictum P. </note>
<pb n="p.28"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
saltem
<note target="n23.28.1"/>
ostentata
<note target="n23.28.2"/>
est. quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi. </p></div></div></body></text></TEI>