<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.perseus-lat2"><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
rebus editis laederentur. scis enim ipse tales 2 homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserat quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum
<milestone unit="section" n="2"/>
Protreptici scripsit, unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit,
<milestone unit="section" n="3"/>
morem tamen novum fecit, nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus
<note target="n23.58.3"/>
viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt,
<milestone unit="section" n="4"/>
cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur,
<q>Salonino deferimus,</q>
atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore
<milestone unit="section" n="5"/>
cincti discumberent. negare non possum aliunde
<note n="n23.58.1">dicta sunt alia ins. by Peter; om. in P. </note>
<note n="n23.58.2"> tales Cas., Peter; quales P, Hohl. </note>
<note n="n23.58.3"> taciti ex militibus Salm., Peter 1; tacitis militibus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; tacitis uultibus Haupt, Peter 2, Hohl. </note>
<pb n="p.60"/>
plerisque videri huius rei ortum esse morem ; dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo quod ad bellum milites paret, a cinctis initum ; cui rei argumentum est quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu. </p></div></div></body></text></TEI>