<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.perseus-lat2"><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><head>Saloninus Gallienus</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope
<note target="n23.56.1"/>
nihil est dignum quod
<note target="n23.56.2"/>
in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus regie,
<milestone unit="section" n="2"/>
occisus deinde non sua sed patris causa, de huius nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt; qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi
<milestone unit="section" n="4"/>
quondam in re publica viri. fuit denique hactenus statua in pede Montis Romulei, hoc est ante Sacram Viam, inter
<note target="n23.56.3"/>
Templum Faustinae ac Vestam
<note target="n23.56.4"/>
ad Arcum Fabianum, quae haberet inscriptum " Gallieno iuniori" "Salonino" additum, ex quo eius nomen intellegi poterit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. quod idcirco addidi, quia multi eum
<milestone unit="section" n="6"/>
imperii sui anno nono
<note target="n23.56.5"/>
perisse dixerunt. fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti
<note target="n23.56.6"/>
tyrannos uno
<note n="n23.56.1">quidem prope Kellerbauer, Peter 2; quippe P. </note>
<note n="n23.56.2"> quod dignum P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n23.56.3"> inter Mommsen, Peter 2 ; intra P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n23.56.4">ac Vestam Jordan, Peter 2 ; aduentam P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n23.56.5"> nono om. in P and
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n23.56.6"> uiginti P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; triginta Peter ; but see c. xvi. 1. </note>
<pb n="p.58"/>
volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt, et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt.
<milestone unit="section" n="7"/>
Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, alia
<note target="n23.58.1"/>
in libro qui de triginta tyrannis inscribendus est iam loquemur, quae iterari ac saepius
<milestone unit="section" n="8"/>
dici minus utile videbatur, huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis </p></div></div></body></text></TEI>