Capto Valeriano (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa est?), nutante re publica, cum Odaenathus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur ubique exercitus, murmurabant omnibus in provinciis duces, erat omnium ingens maeror, quod Valerianus imperator Romanus in Perside serviliter teneretur, sed erat etiam maior omnium maestitia quod Gallienus nanctus imperium ut pater fato sic ipse moribus rem publicam perdiderat. Italics are supplements of Obrecht and Peter to fill lacunae in P. Gallieno igitur et Volusiano consulibus Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret, placuit denique ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem publicam defensendam.. capesserent sic igitur imperium delatum est Macriano causae Macriano imperandi cum filiis haec fuerunt: primum quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior ; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia, huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia munera militaria. Ergo Macrianus undique auxilia petiit occupatis a se partibus, quas ipse posuerat ita ut firmaret imperium, deinde bellum ita instruxit ut par esset omnibus, quae contra eum poterant cogitari. idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem publicam gubernabat, opprimeret. sed Valens, comperto quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur So P; lacunae closed up in *s . munera suppl. by Editor; lacuna in P. Italics are supplements of Jordan to fill lacunae in P. ac Kellerbauer, Hohl; a P ; et Peter. in Thessaliam se recepit, ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est. ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. Et Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus, Asiam primum venit et Illyricum petiit, in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens, sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori. Turbata interim re publica toto penitus orbe terrarum, ubi Odaenathus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere, festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum. sed ii qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientes Odaenatho auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odaenatho se omnes affatim dediderunt, totius prope igitur orientis factus est Odaenathus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. idem Ballista multos Emesenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto et thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene deleretur. et Peter; haec P. et ins. by Peter; om. in P and by Hohl. rem gerere Salm., Peter; ingerere P. idem *s Peter ; id est P. Odaenathus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat. Sed Gallienus, cognito quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit. ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit, et cum plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus est. constabat autem censuram parentis eum ferre non potuisse votivumque illi fuisse quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet. Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida malo famis pressit, sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori^ ornamentis exutum Gallieno vivum transmisit. Aegyptus post haec Theodoto data est; Aemilianus in carcere strangulatus ; in Thebaitanos milites quoque saevitum est interfectis compluribus. Cum Gallienus in luxuria et improbitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem publicam gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes que ins. by Klotz: cum potuisset Peter, Hohl. Italics are supplements of Obrecht to fill lacunae in P (cf. Tyr. Trig., xxii. 8). ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque consentientibus, quod occupatum imperatorem libidinibus querebantur. contra hunc ipse Gallienus exercitum duxit ; cumque urbem, in qua erat Postumus, obsidere coepisset, acriter eam defendentibus Gallis, Gallienus muros circumiens sagitta ictus est. nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime vindicavit, his coactus malis Gallienus pacem eum Aureolo facit oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modo feliciter modo infeliciter gerit, accesserat praeterea his malis, quod Scythae Bithyniam invaserant civitatesque deleverant. denique Astacum, quae Nicomedia postea dicta est, incensam graviter vastaverunt. denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum exstitit latronibus evagantibus, qui vix oppressi sunt. et haec omnia Gallieni contemptu fiebant, neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad spem bonorum bonis promptius, quam cum vel malus timetur vel dissolutus contemnitur imperator. quoque Peter; qui P. So Salm. to fill lacunae in P. malis *s , Peter; magis P. Astacum Egnatius, Peter 1; contum P. uel *s , Peter; om. in P. Gallieno et Fausiano consulibus inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimis fuit et tenebrae per multos dies 2; auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante. quo motu multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus fuit. mota est et Roma, mota et Libya, hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret, maria etiam multas urbes occuparunt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris, factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium, nam et pestilentia tanta exstiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent. Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanam vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima obsessis, cum bellum Odaenathus inferret, cum Aureolus perurgueret Illyricum, cum Aemilianus Aegyptum occupasset, Gothorum pars 4 , quod nomen, ut dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis, Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter Fausiano from C.J.L. xiv. 5357 ; Faustiano P. dies om. in P. Illyricum ins. by Salm.; lacuna in P. So Hohl; gothoridodius P corr., *s ; Gothori Clodius Peter. So Jordan; a quo dictum P. saltem ostentata est. quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi.