Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos sexaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. denique si data esset omnibus potestas promendi arbitrii quem imperatorem vellent, alter non esset electus. Et ut scias quanta vis in Valeriano meritorum cepisti sed Petschenig, Hohl; cepistis et P. fuerit publicorum, ponam senatus consulta, quibus animadvertant omnes quid de illo semper amplissimus ordo indicaverit. Duobus Deciis consulibus sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatorias litteras in Aede Castorum senatus haberetur, ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praetor edixit: Quid vobis videtur, patres conscripti, de censore deligendo? atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae : Valeriani vita censura est. ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior, ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen, ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest obici. Valerianus a prima pueritia fuit censor. Valerianus in tota vita sua fuit censor, prudens senator, modestus senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum, hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus, primus genere, nobilis fuerit *s , Peter, Hohl ; fuit P. sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis, exemplum antiquitatis. quae cum essent saepius dicta, addiderunt, omnes, atque ita discessum est. Hoc senatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praecepit rogari, atque in conventu summorum virorum recitato senatus consulto, Felicem te, inquit, Valerianum, totius senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani, suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris, tu aestimabis qui manere in Curia debeant, tu equestrem ordinem in antiquum statum rediges, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmabis divides statues, tu res publicas recensebis; tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum iudicandum est; tu arma respicies ; tu de nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudicabis ; excepto denique praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine Vestalium (si tamen incorrupta permanebit) de omnibus sententias feres, laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare. haec Decius, sed Valeriano sententia huiusmodi fuit: Ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego exemplo P, Hohl. praecepit *s ; praecipit P, Peter. pectoribus E; peccatoribus P. statues tu Hohl; statues *s ; statio P; tu Peter. iudicem de populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus, haec sunt propter quae Augustum nomen tenetis ; apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus. veniam igitur eius honoris peto, cui vita impar est, impar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat.