<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Artavasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistulam misit :
<q>In partem gloriae venio, sed
<milestone unit="section" n="2"/>
vereor ne non tam viceris quam bella severis. Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani et omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis
<note n="n22.4.1">inferioribus Obrecht, Peter; interioribus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.6"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
consentiunt aut Romanorum sunt, unum ergo senem cepisti sed
<note target="n22.6.1"/>
omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.</q>
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Bactriani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum.
<milestone unit="section" n="2"/>
Sed Valeriano apud Persas consenescente Odaenathus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam
<milestone unit="section" n="3"/>
prope in pristinum statum reddidit. cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent
<milestone unit="section" n="4"/>
reges Parthici, concubinas, quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odaenathi in regnum suum ocius se recepit, atque hic interim finis belli fuit Persici. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos sexaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia.
<milestone unit="section" n="2"/>
denique si data esset omnibus potestas promendi arbitrii quem imperatorem vellent, alter non esset electus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Et ut scias quanta vis in Valeriano meritorum
<note n="n22.6.1">cepisti sed Petschenig, Hohl; cepistis et P. </note>
<pb n="p.8"/>
fuerit
<note target="n22.8.1"/>
publicorum, ponam senatus consulta, quibus animadvertant omnes quid de illo semper amplissimus ordo indicaverit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Duobus Deciis consulibus sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatorias litteras in Aede Castorum senatus haberetur, ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praetor edixit:
<q>Quid vobis videtur, patres conscripti, de censore deligendo?</q>
atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae :
<q>Valeriani vita censura
<milestone unit="section" n="5"/>
est. ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior, ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen, ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest
<milestone unit="section" n="6"/>
obici. Valerianus a prima pueritia fuit censor. Valerianus in tota vita sua fuit censor, prudens senator, modestus senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum,
<milestone unit="section" n="7"/>
hostis vitiorum, hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus, primus genere, nobilis
<note n="n22.8.1">fuerit
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter, Hohl ; fuit P. </note>
<pb n="p.10"/>
sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus
<milestone unit="section" n="8"/>
singularis, exemplum
<note target="n22.10.1"/>
antiquitatis.</q>
quae cum essent saepius dicta, addiderunt,
<q>omnes,</q>
atque ita discessum est. </p></div></div></body></text></TEI>