<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Artavasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistulam misit :
<q>In partem gloriae venio, sed
<milestone unit="section" n="2"/>
vereor ne non tam viceris quam bella severis. Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani et omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis
<note n="n22.4.1">inferioribus Obrecht, Peter; interioribus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.6"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
consentiunt aut Romanorum sunt, unum ergo senem cepisti sed
<note target="n22.6.1"/>
omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.</q>
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Bactriani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum.
<milestone unit="section" n="2"/>
Sed Valeriano apud Persas consenescente Odaenathus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam
<milestone unit="section" n="3"/>
prope in pristinum statum reddidit. cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent
<milestone unit="section" n="4"/>
reges Parthici, concubinas, quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odaenathi in regnum suum ocius se recepit, atque hic interim finis belli fuit Persici. </p></div></div></body></text></TEI>