<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/><gap reason="omitted"/>
Sapori regi regum vel soli 1:
<q>Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi
<milestone unit="section" n="2"/>
de victoria, quam praefers. sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne, quod senem imperatorem cepisti et id quidem fraude, male tibi
<milestone unit="section" n="3"/>
cedat et posteris tuis. cogita quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe
<note target="n22.2.2"/>
victi sunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
audivimus certe quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint ; certe Romanis serviunt, quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt
<milestone unit="section" n="5"/>
Romanis, de longioribus exemplis et fortasse
<note n="n22.2.1">So Salm.; Saporis rex regum uel solus P; Velsolus Peter </note>
<note n="n22.2.2"> Hohl. </note>
<pb n="p.4"/>
inferioribus
<note target="n22.4.1"/>
nihil dico. Mithradates Ponticus totam Asiam tenuit; certe victus est, certe Asia Romanorum
<milestone unit="section" n="6"/>
est. si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde, ego gratulor felicitati tuae, ; si tamen illa uti tu scias.</q>
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Velenus rex Cadusiorum sic scripsit:
<q>Remissa mihi auxilia integra et incolumia gratanter accepi. at captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratuler, si redderetur. Romani enim
<milestone unit="section" n="2"/>
graviores tunc sunt, quando vincuntur. age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanum, qui contra te totus insurget?
<milestone unit="section" n="3"/>
redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponti eas profuturam.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>