Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet, vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit, factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit, quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censorium praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere. Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et et Cod. Admont., Petschenig; in P; om. by Eyssenhardt and Peter. nobili ins. by Lenze; om. in P; † ueluti Peter. Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed rebus bellicis minor fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat. familiae vetustissimae, ut ipse dicebat, a Balbo Cornelio Theophane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum esset suae patriae nobilissimus idemque historiae scriptor. Statura aeque procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius, quem quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat a maioribus dives et multa hereditatibus per se ipse collegerat. eloquentia clarus, poemate inter sui temporis poetas praecipuus, vini, cibi, Veneriae avidus, vestitu cultus, nec quicquam defuit quod illum populo non commendabilem redderet, amabilis etiam senatui fuit. Haec de utriusque vita comperimus. denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius comparat, ita hos quoque comparandos putarunt, ut alterum severum, clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil largientem, hunc arflu- conlocauerat P, Petschenig, Bitchofsky; conciliauerat Peter. poemate Jordan; poemata P; poeta Peter. defuit ins. by Jordan and Peter; om. in P. entem copiis omnibus dicerent, haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine inierunt imperium, sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus Romanus imperio Maximi contradixit, timebant enim severitatem eius homines vulgares, quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam esse credebant, quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est. nec prius permissi sunt ad Palatium stipatis armatis ire quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. his gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus gladiatorio etiam munere, Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum est. multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis Here follows in P the misplaced portion of the Vita Maxim, beginning comperit Alexandrum, c. v. 3, and ending omnes qui mecum, c. xviii. 2; see Intro, to Vol. i. p. xxxiii. (id est vis quaedam Fortunae) satiaret. alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coeuntes, ne in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent. Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt, inter quos et populum tanta seditio fuit ut ad bellum intestinum veniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. nam ut in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidis passus est, ut alii dicunt, etiam fuste percussus est. neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. quo viso populus et milites usque adeo placati sunt ut amore illius in concordiam redirent, neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro populo Romano contra Maximinum in Africa vitam fini- ut Damsté; et P, Peter. tetendit Madvig, Peter 2; tenuit P, Peter1. ut om. in P. verant. tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet. Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus inveniret, scriptum est praeterea ad omnes pro- vincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur. Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere, nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset, in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae in domibus erant vasa proiecta, atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae, nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent. quae om, in P.