<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Prima igitur relatio principum fuit, ut duo
<milestone unit="section" n="2"/>
Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini
<milestone unit="section" n="3"/>
ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum
<milestone unit="section" n="4"/>
rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus,
<note n="n21.454.1">After filia P reads qui est in Africa occisus; del. by Peter. </note>
<note n="n21.454.2">conlocata P.</note>
<note n="n21.454.3">persecutus Peter; prosecutus P. </note>
<pb n="p.456"/>
quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius
<milestone unit="section" n="2"/>
vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri
<note target="n21.456.1"/>
fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis
<milestone unit="section" n="4"/>
Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium.
<milestone unit="section" n="5"/>
Pueritiam omnem in domo parentis
<note target="n21.456.2"/>
Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi
<milestone unit="section" n="6"/>
factus est imperator, operam grammatico ac
<note target="n21.456.3"/>
rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari
<milestone unit="section" n="7"/>
et severitati studuit. ac tandem
<note target="n21.456.4"/>
militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae
<note target="n21.456.5"/>
illum loco filii
<milestone unit="section" n="8"/>
suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit
<milestone unit="section" n="9"/>
et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus
<note n="n21.456.1">pueri Salm., Peter; uiri P.</note>
<note n="n21.456.2">parentis Peter; patris P. </note>
<note n="n21.456.3">ac ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n21.456.4">tandem Cas.; tamen P, Peter. </note>
<note n="n21.456.5">quae om. in P. </note>
<pb n="p.458"/>
praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos
<milestone unit="section" n="10"/>
satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus
<milestone unit="section" n="11"/>
adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et
<milestone unit="section" n="2"/>
tristis cognomen acciperet, vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel
<milestone unit="section" n="3"/>
inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus est,
<milestone unit="section" n="4"/>
nisi ubi eum irasci decuit, factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam
<milestone unit="section" n="5"/>
sibi credidit, quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censorium praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere. </p></div></div></body></text></TEI>