Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, After filia P reads qui est in Africa occisus; del. by Peter. conlocata P. persecutus Peter; prosecutus P. quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit. Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium. Pueritiam omnem in domo parentis Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi factus est imperator, operam grammatico ac rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. ac tandem militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae illum loco filii suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus pueri Salm., Peter; uiri P. parentis Peter; patris P. ac ins. by Peter; om. in P. tandem Cas.; tamen P, Peter. quae om. in P. praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere. Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet, vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit, factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit, quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censorium praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.