<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Domus Balbini etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc
<milestone unit="section" n="2"/>
usque possessa. Maximus, quem Pupienum plerique putant, summae tenuitatis sed virtutis amplissimae fuit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. fuit et Scythici belli principium, fuit et Istriae
<note n="n21.478.1">non Puppienus P.</note>
<note n="n21.478.2">After biennium the first Venice edition reads: Nec reticendum est quod Maximus, cum et sibi et Balbino deferretur iudicio senatus imperium, Balbino dixisse fertur, ut Herodianus dicit,
<q>Quid tu, Balbine, et ego merebimur, cum hanc tam immanem beluam exitio dederimus?</q>
cumque Balbinus dixisset,
<q>Senatus populique Romani feruentissimum amorem et orbis terrarum,</q>
dixisse fertur Maximus,
<q>Vereor ne militum odium sentiamus et mortem </q>
; om. in P and rejected by Jordan and Peter; retained by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii. p. 45 f. </note>
<pb n="p.480"/>
excidium eo tempore, ut autem Dexippus dicit, Istricae civitatis.
<milestone unit="section" n="4"/>
Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurrisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit. Maximum vero negat eius modi virum fuisse
<milestone unit="section" n="5"/>
qualem Graeci plerique dixerunt, addit praeterea tantum contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus
<milestone unit="section" n="6"/>
nervos facerent atque ita sagittas emitterent. Dexippus et Herodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus
<milestone unit="section" n="7"/>
etiam puer tertius Gordianus electus est. sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen non invenio et cum Balbino Pupienum imperatorem reperio, usque adeo ut idem Pupienus cum Maximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis historicis adserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam; ut mihi videatur idem esse Pupienus qui Maximus dicitur. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de
<note n="n21.480.1">tantum om. in P. </note>
<pb n="p.482"/>
Pupieno et Balbino. in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem publicam:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Pupieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus, cum primum Iovis Optimi Maximi et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem publicam a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex senatus consulto quod ad me Vir Clarissimus Celsus Aelianus collega transmiserat, comperissem; gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defenditis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reducitis, denique legionibus
<note target="n21.482.3"/>
ipsis et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam
<milestone unit="section" n="3"/>
Romani principatus speciem receperunt, quocirca nulla vox tam
<note target="n21.482.4"/>
fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum umquam fuerit, quod possit
<milestone unit="section" n="4"/>
publicam felicitatem digne exprimere, quae quanta et cuius modi sit,
<note target="n21.482.5"/>
iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem
<note n="n21.482.1">modum P. So Peter; reducitis om. in P.</note>
<note n="n21.482.3">de legionibus P.</note>
<note n="n21.482.4">tam ins. by Gruter and Peter; om. in P. </note>
<note n="n21.482.5">sit Lessing, Damsté; sint P, Peter. </note>
<note n="n21.482.2">Otherwise unknown and, like the letter, probably fictitious. </note>
<pb n="p.484"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
successionum atque heredum reduxistis, haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanea
<milestone unit="section" n="6"/>
dicendi dignitate, nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus
<note target="n21.484.1"/>
latro sic petiit ut se ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar?
<milestone unit="section" n="7"/>
praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et ut
<note target="n21.484.2"/>
haec esse confidam in priorum principum testimoniis, v stris
<milestone unit="section" n="8"/>
tamen ut gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem, nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos
<note target="n21.484.3"/>
dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem publicam servarent in quo
<milestone unit="section" n="9"/>
tunc esset, quod nullus melior inveniretur. ita ego precor, ut in eo statu vobis rem publicam servent in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis.</q>
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec epistula probat Pupienum eundem
<milestone unit="section" n="2"/>
esse qui a plerisque Maximus dicitur; si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Pupienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Pupieno modo a Maximo acta dicantur.
<note target="n21.484.4"/>
<note n="n21.484.1">sceleratus Peter; sicelatus P.</note>
<note n="n21.484.2">ut ins. by Bitschofsky; om. in P and by Peter.</note>
<note n="n21.484.3">eos P.</note>
<note n="n21.484.4">After dicantur some editors print: Sed Fortunatiano credamus, qui dicit Pupiénum dictum nomine suo, cognomine uero paterno Maximum, ut omnium stupore legentibus aboliti uideantur; rejected by Jordan and Peter; retained (with emendations by Cas.) by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii. p. 49 f. </note>
<pb n="p.486"/>
</p></div></div></body></text></TEI>