Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est: Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes contingerent P, Peter1; now contingerent Peter 2. occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cottidie ingravescebant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici, ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, impetum in eos fecerunt, turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens ut ei praesidium mitteret, sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat monarchiam, primum frustratus est, deinde usque ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. one quem postula re puta bat Peter; quem postulabat P. sed ubi compererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt, inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus (id est Augustus)1, quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in Castra receperunt. Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt. Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vitae et moribus suis; nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest, neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret. huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus, alter consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. haec sunt quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte coli egimus. Sed multi non a Maximo, verum a Pupieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. tanta est autem historicorum inter se certantium imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici, cum id est Augustus del. by Eyssenhardt and Peter. certantium Gas., Peter; errantium P. Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Pupienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non a Pupieno. his accedit scriptorum imperitia, qua praefectum praetorii fuisse Gordianum parvulum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum ut militibus ostenderetur. Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.