Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti adparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem sed contra Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus est ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas totondisse dicuntur. Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim ut Maximini caput adlatum est. hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae exstruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena feriuntur. quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat. His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis exspectabat; si quidem Maximinus crines emittendas totondisse P corr., Jordan; crines emittendasse P1; crinibus emittendas usi esse Peter. ut om. in P. ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est. ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset, sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam impletam ille nescivit, exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem quem ipsi dei egerant perdiderant et eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem prae- octo om. in P. teritorum esse debere et stipendia magna donasset et auxilia in ea loca quae delegerant dimisisset, sed animi militum semel imbuti odio refrenari nequeunt, denique cum audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum exstiterunt, secum cottidie cogitantes quos imperatores facere deberent. Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est: Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes contingerent P, Peter1; now contingerent Peter 2. occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cottidie ingravescebant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici, ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, impetum in eos fecerunt, turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens ut ei praesidium mitteret, sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat monarchiam, primum frustratus est, deinde usque ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. one quem postula re puta bat Peter; quem postulabat P. sed ubi compererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt, inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus (id est Augustus)1, quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in Castra receperunt. Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt. Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vitae et moribus suis; nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest, neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret. huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus, alter consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. haec sunt quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte coli egimus. Sed multi non a Maximo, verum a Pupieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. tanta est autem historicorum inter se certantium imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici, cum id est Augustus del. by Eyssenhardt and Peter. certantium Gas., Peter; errantium P. Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Pupienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non a Pupieno. his accedit scriptorum imperitia, qua praefectum praetorii fuisse Gordianum parvulum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum ut militibus ostenderetur. Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.