<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus
<milestone unit="section" n="2"/>
fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus
<milestone unit="section" n="3"/>
inveniret, scriptum est praeterea ad omnes pro- vincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur.
<milestone unit="section" n="4"/>
Inter haec Romae iterum seditiones inter populum
<milestone unit="section" n="5"/>
et milites ortae sunt. et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit
<milestone unit="section" n="6"/>
populus obsidere, nec umquam ad amicitiam essent
<milestone unit="section" n="7"/>
redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset, in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae
<note target="n21.466.1"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
in domibus erant vasa proiecta, atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae, nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent.
<note n="n21.466.1">quae om, in P. </note>
<pb n="p.468"/>
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti adparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem sed
<milestone unit="section" n="2"/>
contra Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus est ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam,
<milestone unit="section" n="3"/>
quod a Maximo Romam transmissum est. non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas totondisse
<note target="n21.468.1"/>
dicuntur.
<milestone unit="section" n="4"/>
Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim ut
<note target="n21.468.2"/>
Maximini
<milestone unit="section" n="5"/>
caput adlatum est. hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae exstruuntur,
<milestone unit="section" n="6"/>
et ad eas centum sues, centum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena
<milestone unit="section" n="7"/>
feriuntur. quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu
<milestone unit="section" n="2"/>
integro et copiis exspectabat; si quidem Maximinus
<note n="n21.468.1">crines
<gap reason="omitted"/>
emittendas totondisse P corr., Jordan; crines
<gap reason="omitted"/>
emittendasse P1; crinibus
<gap reason="omitted"/>
emittendas usi esse Peter.</note>
<note n="n21.468.2"> ut om. in P. </note>
<pb n="p.470"/>
ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui
<milestone unit="section" n="3"/>
a senatu missi fuerant, victus est. ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret.
<milestone unit="section" n="4"/>
missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo
<note target="n21.470.1"/>
quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae
<milestone unit="section" n="5"/>
auratae equestres decernebantur. ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset,
<milestone unit="section" n="6"/>
ille autem otiosus apud Ravennam sedisset, sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam
<milestone unit="section" n="7"/>
impletam ille nescivit, exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem quem ipsi dei egerant perdiderant et
<milestone unit="section" n="8"/>
eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem prae-
<note n="n21.470.1">octo om. in P. </note>
<pb n="p.472"/>
teritorum esse debere et stipendia magna donasset et
<milestone unit="section" n="9"/>
auxilia in ea loca quae delegerant dimisisset, sed animi militum semel imbuti odio refrenari nequeunt, denique cum audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum exstiterunt, secum cottidie cogitantes quos imperatores facere deberent. </p></div></div></body></text></TEI>