Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus inveniret, scriptum est praeterea ad omnes pro- vincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur. Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere, nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset, in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae in domibus erant vasa proiecta, atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae, nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent. quae om, in P. Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti adparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem sed contra Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus est ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas totondisse dicuntur. Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim ut Maximini caput adlatum est. hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae exstruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena feriuntur. quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat. His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis exspectabat; si quidem Maximinus crines emittendas totondisse P corr., Jordan; crines emittendasse P1; crinibus emittendas usi esse Peter. ut om. in P. ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est. ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset, sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam impletam ille nescivit, exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem quem ipsi dei egerant perdiderant et eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem prae- octo om. in P. teritorum esse debere et stipendia magna donasset et auxilia in ea loca quae delegerant dimisisset, sed animi militum semel imbuti odio refrenari nequeunt, denique cum audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum exstiterunt, secum cottidie cogitantes quos imperatores facere deberent.