<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias
<note target="n21.448.1"/>
concurrit, Ludis Apollinaribus, remedium contra furorem
<milestone unit="section" n="2"/>
hominis improbissimi requirens, cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente con-
<note n="n21.448.1">Iulias Peter (cf. Maxim., xvi. 1); Iunias P. </note>
<pb n="p.450"/>
sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus
<milestone unit="section" n="3"/>
sic exorsus est:
<q> Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in Curia.
<milestone unit="section" n="4"/>
quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione Amphitheatri agere, cum inmineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum
<milestone unit="section" n="5"/>
sit auxilium, quo respirare possimus? agite igitur, patres conscripti, principes dicite, quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini.</q>
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus
<milestone unit="section" n="2"/>
est:
<q> Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum
<milestone unit="section" n="3"/>
sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero,
<milestone unit="section" n="4"/>
ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos
<note n="n21.450.1">On the S. W. slope of the Esquiline Hill, on part of the site of Nero's Golden House. They were adjoined on the north-east by the Baths of Trajan, with which they have frequently been confused. </note>
<note n="n21.450.2">The Colosseum; on its restoration by Elagabalus see Heliog., xvii. 8. </note>
<note n="n21.450.3">See Maxim., xv. 2.</note>
<note n="n21.450.4">See note to c. xv. 2. </note>
<pb n="p.452"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
sedendo et consultando diem teritis. longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam
<milestone unit="section" n="6"/>
cum exercitu latronibus pergat, ego principes dico, vos Armate, si placet, sin minus, meliores ostendite:
<milestone unit="section" n="7"/>
Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit,
<note target="n21.452.1"/>
alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei publicae est
<note target="n21.452.2"/>
necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac
<milestone unit="section" n="8"/>
litteris tenuit, habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis.</q>
<milestone unit="section" n="9"/>
post haec adclamatum est uno consensu:
<milestone unit="section" n="10"/>
<q> Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra
<milestone unit="section" n="11"/>
latrones mandamus, hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini, felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam
<milestone unit="section" n="12"/>
vestro imperio, quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite.</q>
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt
<milestone unit="section" n="3"/>
ac rem divinam fecerunt, deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de sen-
<note n="n21.452.1">ignobilitatem
<gap reason="omitted"/>
texerit Lipsius, Damsté (cf. Maxim., xx. 1); nobilitatem
<gap reason="omitted"/>
† ei lexerit P, Peter.</note>
<note n="n21.452.2">est Peter; sit P. On acclamations in the senate see note to Alex., vi. 1. </note>
<pb n="p.454"/>
atus sententia et de sua electione habuissent, populus Romanus cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit,
<q>Gordianum Caesarem omnes rogamus</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
hic nepos erat Gordiani ex filia, annum agens
<milestone unit="section" n="5"/>
quartum decimum, ut plerique dicunt, qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in Curiam Caesar est appellatus. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Prima igitur relatio principum fuit, ut duo
<milestone unit="section" n="2"/>
Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini
<milestone unit="section" n="3"/>
ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum
<milestone unit="section" n="4"/>
rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus,
<note n="n21.454.1">After filia P reads qui est in Africa occisus; del. by Peter. </note>
<note n="n21.454.2">conlocata P.</note>
<note n="n21.454.3">persecutus Peter; prosecutus P. </note>
<pb n="p.456"/>
quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius
<milestone unit="section" n="2"/>
vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri
<note target="n21.456.1"/>
fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis
<milestone unit="section" n="4"/>
Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium.
<milestone unit="section" n="5"/>
Pueritiam omnem in domo parentis
<note target="n21.456.2"/>
Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi
<milestone unit="section" n="6"/>
factus est imperator, operam grammatico ac
<note target="n21.456.3"/>
rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari
<milestone unit="section" n="7"/>
et severitati studuit. ac tandem
<note target="n21.456.4"/>
militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae
<note target="n21.456.5"/>
illum loco filii
<milestone unit="section" n="8"/>
suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit
<milestone unit="section" n="9"/>
et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus
<note n="n21.456.1">pueri Salm., Peter; uiri P.</note>
<note n="n21.456.2">parentis Peter; patris P. </note>
<note n="n21.456.3">ac ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n21.456.4">tandem Cas.; tamen P, Peter. </note>
<note n="n21.456.5">quae om. in P. </note>
<pb n="p.458"/>
praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos
<milestone unit="section" n="10"/>
satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus
<milestone unit="section" n="11"/>
adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere. </p></div></div></body></text></TEI>