Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias concurrit, Ludis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis improbissimi requirens, cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente con- Iulias Peter (cf. Maxim., xvi. 1); Iunias P. sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus sic exorsus est: Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in Curia. quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione Amphitheatri agere, cum inmineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit auxilium, quo respirare possimus? agite igitur, patres conscripti, principes dicite, quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini. post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos On the S. W. slope of the Esquiline Hill, on part of the site of Nero's Golden House. They were adjoined on the north-east by the Baths of Trajan, with which they have frequently been confused. The Colosseum; on its restoration by Elagabalus see Heliog., xvii. 8. See Maxim., xv. 2. See note to c. xv. 2. sedendo et consultando diem teritis. longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat, ego principes dico, vos Armate, si placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei publicae est necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit, habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis. post haec adclamatum est uno consensu: Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus, hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini, felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam vestro imperio, quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite. his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt, deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de sen- ignobilitatem texerit Lipsius, Damsté (cf. Maxim., xx. 1); nobilitatem † ei lexerit P, Peter. est Peter; sit P. On acclamations in the senate see note to Alex., vi. 1. atus sententia et de sua electione habuissent, populus Romanus cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit, Gordianum Caesarem omnes rogamus hic nepos erat Gordiani ex filia, annum agens quartum decimum, ut plerique dicunt, qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in Curiam Caesar est appellatus. Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, After filia P reads qui est in Africa occisus; del. by Peter. conlocata P. persecutus Peter; prosecutus P. quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit. Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium. Pueritiam omnem in domo parentis Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi factus est imperator, operam grammatico ac rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. ac tandem militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae illum loco filii suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus pueri Salm., Peter; uiri P. parentis Peter; patris P. ac ins. by Peter; om. in P. tandem Cas.; tamen P, Peter. quae om. in P. praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.