Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias concurrit, Ludis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis improbissimi requirens, cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente con- Iulias Peter (cf. Maxim., xvi. 1); Iunias P. sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus sic exorsus est: Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in Curia. quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione Amphitheatri agere, cum inmineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit auxilium, quo respirare possimus? agite igitur, patres conscripti, principes dicite, quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini. post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos On the S. W. slope of the Esquiline Hill, on part of the site of Nero's Golden House. They were adjoined on the north-east by the Baths of Trajan, with which they have frequently been confused. The Colosseum; on its restoration by Elagabalus see Heliog., xvii. 8. See Maxim., xv. 2. See note to c. xv. 2. sedendo et consultando diem teritis. longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat, ego principes dico, vos Armate, si placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei publicae est necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit, habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis. post haec adclamatum est uno consensu: Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus, hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini, felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam vestro imperio, quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite. his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt, deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de sen- ignobilitatem texerit Lipsius, Damsté (cf. Maxim., xx. 1); nobilitatem † ei lexerit P, Peter. est Peter; sit P. On acclamations in the senate see note to Alex., vi. 1. atus sententia et de sua electione habuissent, populus Romanus cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit, Gordianum Caesarem omnes rogamus hic nepos erat Gordiani ex filia, annum agens quartum decimum, ut plerique dicunt, qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in Curiam Caesar est appellatus.