Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus. corporis qualitate subcrassulus. moribus ita moderatus ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste aut nimie fecerit, adfectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose. socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam, consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit, vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo, somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem. Sed boni mores nihil ei profuerunt, hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, litteras Jordan, Lessing; litteris P, Peter. familiam Damsté; familia P, Peter. cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, filio iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt, occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauritius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Thysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velut contionabundus est locutus: Gratias dis inmortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, filio ins. by Salm. and Peter; om. in P. nisi facto imperatore salvi esse non possumus, quocirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus. tunc adclamatum est, Aequum est, iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperes, cum filio imperes. His actis propere ventum est ad oppidum Thysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris dictionem iacens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario imminebat, imperatorem se appellari senex passus est. erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat ut toto dignus videretur imperio. de rationali quidem occiso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem comperit, iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini. Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus So Peter2, following Herodian, vii. 5, 5; quod Maximinianis necessario fautoribus dubie P. So Baehrens; alii quidem occiso Gordianus P, Peter. eraserunt. ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt, addunt quidam Africam cognomen- tum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa imperare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. in plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, in aliis vero Antonios. Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor auctor est, pari potestate succinctus est. missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis. Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Pupienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. illos sane in aliis Peter; alii P. scriptor ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P. pari Peter; erased in P; erarii P corr.; rari B. viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec fabella fertur, fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea quae sibi erant secreto dicenda perquirere!, hortantibus ut prius signum inspiceret epistulae, dum considerat, interemptus est. persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in Castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.