<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi
<milestone unit="section" n="2"/>
atque esse voluerunt, exstat epistula ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam
<milestone unit="section" n="3"/>
proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum est:
<q>Neque gratius mihi quicquam, patres conscripti, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem,
<milestone unit="section" n="4"/>
bonum</q>
et reliqua, ex quo adparet quantus vir
<milestone unit="section" n="5"/>
eo tempore Gordianus fuerit, amatus est ab Afris ita ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium
<milestone unit="section" n="6"/>
dicerent, exstat eorum adclamatio, quae a Iunio in
<pb n="p.390"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
litteras
<note target="n20.390.1"/>
relata est. nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est,
<q>Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli.</q>
haec et alia frequenter audivit. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus. corporis
<milestone unit="section" n="2"/>
qualitate subcrassulus. moribus ita moderatus ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste
<milestone unit="section" n="3"/>
aut nimie fecerit, adfectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose.
<milestone unit="section" n="4"/>
socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam
<note target="n20.390.2"/>
eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante
<milestone unit="section" n="5"/>
praeturam, consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane
<milestone unit="section" n="6"/>
vel sero processit, vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in
<milestone unit="section" n="7"/>
die lavaret aestate, hieme secundo, somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem. </p></div></div></body></text></TEI>