<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Imperavit Gordianus annis sex. atque dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod compererat Misitheum perisse, cuius consilio res publica fuerat gubernata.
<milestone unit="section" n="2"/>
Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordi-
<note n="n20.438.1">flexa Peter; ficta P; uicta Walter. repetenti Peter; //// recenti P; re recenti B, Peter.2 </note>
<pb n="p.440"/>
anum morbo perisse seque a cunctis militibus electum, nec defuit ut senatus de his rebus, quas non noverat,
<milestone unit="section" n="3"/>
falleretur. appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iucundus, in litteris nobilis, prorsus ut
<milestone unit="section" n="5"/>
nihil praeter aetatem deesset imperio, amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem
<milestone unit="section" n="6"/>
ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse.
<milestone unit="section" n="7"/>
denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Domus Gordianorum etiam nunc exstat,
<milestone unit="section" n="2"/>
quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. est villa eorum Via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo
<note target="n20.440.1"/>
habens, quarum quinquaginta Carysteae, quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnades,
<note n="n20.440.1">tetrastylo Salm., Peter; intra stylo P. quinquaginta om. in P. </note>
<pb n="p.442"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
quinquaginta Numidicae pari mensura sunt, in qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia, et thermae quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in orbe terrarum.
<milestone unit="section" n="4"/>
Familiae Gordiani hoc senatus decrevit ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent.
<milestone unit="section" n="5"/>
Opera Gordiani Romae nulla exstant praeter quaedam nymphia et balneas. sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae
<milestone unit="section" n="6"/>
sunt. instituerat porticum in Campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque
<note target="n20.442.1"/>
mille pedum porticus fieret, atque inter eas pariter pateret
<note target="n20.442.2"/>
spatium pedum quingentorum; cuius spatii hinc atque inde viridiaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica
<milestone unit="section" n="7"/>
esset pedum quingentorum, cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticuum poneret, ne sine usu
<note target="n20.442.3"/>
essent vel viridiaria vel porticus.
<milestone unit="section" n="8"/>
sed haec omnia nunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi,
<note n="n20.442.1">aeque Petschenig; qua P; aequa Peter.</note>
<note n="n20.442.2">pariter pateret Peter; pariter et P.</note>
<note n="n20.442.3"><add>ne</add>
sine usu Salm., Peter1; sine usu P; intus Peter2. </note>
<pb n="p.444"/>
id est hyaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rhinoceros unus, argoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta, et cetera huius modi animalia innumera et diversa; quae omnia Philippus ludis saecularibus
<milestone unit="section" n="2"/>
vel dedit vel occidit. has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum.
<milestone unit="section" n="3"/>
quod votum publicum nihil valuit, nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum in consulatu suo et filii sui celebravit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc
<milestone unit="section" n="5"/>
etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit, nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis Philippis sua manu suisque gladiis et iisdem quibus illum percusserant interemisse se dicuntur. </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt, duobus in Africa
<milestone unit="section" n="2"/>
interemptis, tertio in Persidis finibus. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et Aegyptiacis
<milestone unit="section" n="3"/>
litteris, ut ab omnibus legeretur:
<q> Divo Gordiano, victori Persarum, victori Gothorum, victori
<note n="n20.444.1">quae omnia
<gap reason="omitted"/>
occidit del. by Peter.</note>
<note n="n20.444.2">a Philippis P. </note>
<note n="n20.444.3">se om. in P; interisse Peter. tertio in ins. by Ursinus; om. in P and by Peter; duobus
<gap reason="omitted"/>
finibus del. by Peter. </note>
<pb n="p.446"/>
Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori
<milestone unit="section" n="4"/>
Germanorum, sed non victori Philipporum.</q>
quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul
<milestone unit="section" n="5"/>
etiam quod a Philippis videbatur occisus, quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis
<milestone unit="section" n="6"/>
originem trahere, quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus,
<note target="n20.446.1"/>
ne quid tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.
<note n="n20.446.1">secutus P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>