<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque
<milestone unit="section" n="2"/>
orbem terrarum ingentia celebrata sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus quae illic iussa videbantur mundanum malum esse sedatum.
<milestone unit="section" n="3"/>
Sedato terrae motu Praetextato et Attico consulibus Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus
<note n="n20.428.1">adprobaret sugg. by Peter; adprobarem P. </note>
<pb n="p.430"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
facile Persas evinceret. fecit iter in
<note target="n20.430.1"/>
Moesiam atque in ipso procinctu quicquid hostium in Thraciis fuit
<milestone unit="section" n="5"/>
delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur, illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit
<milestone unit="section" n="6"/>
Sapore Persarum rege summoto. et post Artaxansen et Antiochiam recepit et Carrhas et Nisibin, quae </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
omnia sub Persarum imperio erant, rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus
<note target="n20.430.2"/>
redderet, ita ut nihil, quod ad eorum
<milestone unit="section" n="2"/>
fortunas pertinet, adtaminaret. sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundemque praefectum,
<milestone unit="section" n="3"/>
gesta sunt. effectum denique est ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent, totumque orientem Romana res publica detineret.
<milestone unit="section" n="4"/>
Exstat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis
<note target="n20.430.3"/>
suis scribens Misitheo praefecto suo et socero ingentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo
<milestone unit="section" n="5"/>
vera cognosceres:
<q> Post haec, patres conscripti, quae,
<note n="n20.430.1">inter V.</note>
<note n="n20.430.2">ciuibus Jordan; ciuitatibus P, Peter.</note>
<note n="n20.430.3">gestis ins. by Jordan and Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.432"/>
dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa collectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum
<milestone unit="section" n="6"/>
et leges amovimus. Carrhas deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si di faverint, Ctesiphonta usque veniemus.
<milestone unit="section" n="7"/>
valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et
<milestone unit="section" n="8"/>
reliqua transigemus. vestrum est igitur supplicationes decernere, nos dis commendare, Misitheo gratias agere.</q>
<milestone unit="section" n="9"/>
His in senatu lectis quadrigae elephantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadriga sex equorum et triumphalis currus et titulus
<milestone unit="section" n="10"/>
huiusmodi:
<q> Misitheo eminenti viro, parenti principum, praefecto praetorii et totius urbis, tutori rei publicae senatus populusque Romanus vicem reddidit.</q>
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed ista felicitas longior esse non potuit, nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo exstinctus est, herede Romana re publica, ut quicquid eius fuerat vectigalibus urbis
<milestone unit="section" n="2"/>
accederet, cuius viri tanta in re publica dispositio
<note n="n20.432.1"><add>praefecto</add>
praetorii, † totius urbis Peter1; praetotius urbis P1 praetori totius urbis P corr.; prae
<add>fecto prae</add>
torii,
<add>tutori</add>
totius urbis Peter. </note>
<pb n="p.434"/>
fuit ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum populi Romani ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim
<milestone unit="section" n="3"/>
dierum, idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit, nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere, castra omnia et fossata eorum circumibat, noctibus etiam plerumque
<milestone unit="section" n="4"/>
vigilias frequentabat. amabaturque ab omnibus, quod sic et rem publicam amaret et principem, tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent.
<milestone unit="section" n="5"/>
Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae
<milestone unit="section" n="6"/>
parasse, et quidem hoc genere: cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis quae fuerant parata id fertur datum quo magis solveretur. atque ita exanimatus est. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quo mortuo Arriano et Papo consulibus in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus sed superbus, qui se in novitate atque inormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt.
<milestone unit="section" n="2"/>
Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat
<note n="n20.434.1">fossata eorum Salm., Peter; fossatorum P. sed om. in P. </note>
<pb n="p.436"/>
conditorum ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt
<milestone unit="section" n="3"/>
milites in quibus annonari non posset, hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes
<milestone unit="section" n="4"/>
artibus Philippi iuvenem esse deceptum, sed Philippus etiam hoc addidit ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare qui militem
<milestone unit="section" n="5"/>
gubernaret, qui rem publicam sciret, corrupit praeterea etiam principes, effectumque ut palam Philippus
<milestone unit="section" n="6"/>
ad imperium posceretur. amici Gordiani primum vehementissime resistebant, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret, et ille se imperatorem atque imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset improbitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium
<milestone unit="section" n="2"/>
Philippo abrogari, sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum
<milestone unit="section" n="3"/>
eius sibi minus gratus exsisteret. et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi
<milestone unit="section" n="4"/>
minor apud omnes fuit. denique cum se videret
<note n="n20.436.1">Otherwise unknown. </note>
<pb n="p.438"/>
minorem haberi, petiit ut aequale saltem inter eos
<milestone unit="section" n="5"/>
esset imperium, nec impetravit. dehinc petiit ut
<milestone unit="section" n="6"/>
loco Caesaris haberetur, neque id obtinuit, petiit etiam ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum
<milestone unit="section" n="7"/>
negatum est. ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere, ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis.
<milestone unit="section" n="8"/>
verum cum secum ipse cogitaret amore populi Romani et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam rem publicam liberasset, posse fieri ut flexa quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium repetenti, cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu
<milestone unit="section" n="9"/>
duci iussit ac despoliari et occidi, quod cum primo dilatum esset, post ut iussit impletum est. ita Philippus impie non iure obtinuit imperium. </p></div></div></body></text></TEI>