<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Item Gordiani ad ipsum:
<q>Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto, nisi di omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in
<milestone unit="section" n="2"/>
hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego, neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam,
<note target="n20.426.2"/>
multa non esse facienda quae feci; sed dis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea
<milestone unit="section" n="3"/>
quae inclusus scire non poteram, quid enim facerem, quod et mater nos
<note target="n20.426.3"/>
venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium
<note n="n20.426.1">te Peter 1; in te P.</note>
<note n="n20.426.2">ut
<gap reason="omitted"/>
dinumerare mittam, non fuisse Haupt, Peter2; ut
<gap reason="omitted"/>
dinumera em multa non esse P.</note>
<note n="n20.426.3">et mater nos Petschenig; ad mauros P; Admau † nos Peter. </note>
<pb n="p.428"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
quod dixerat ad probaret? mi pater, verum audias velim: miser est imperator apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
His epistulis intellectum est adulescentem soceri
<milestone unit="section" n="6"/>
consiliis emendatum atque correctum. et Misithei quidem epistulam Graecam quidam fuisse dicunt, sed
<milestone unit="section" n="7"/>
in hanc sententiam, tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit. </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque
<milestone unit="section" n="2"/>
orbem terrarum ingentia celebrata sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus quae illic iussa videbantur mundanum malum esse sedatum.
<milestone unit="section" n="3"/>
Sedato terrae motu Praetextato et Attico consulibus Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus
<note n="n20.428.1">adprobaret sugg. by Peter; adprobarem P. </note>
<pb n="p.430"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
facile Persas evinceret. fecit iter in
<note target="n20.430.1"/>
Moesiam atque in ipso procinctu quicquid hostium in Thraciis fuit
<milestone unit="section" n="5"/>
delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur, illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit
<milestone unit="section" n="6"/>
Sapore Persarum rege summoto. et post Artaxansen et Antiochiam recepit et Carrhas et Nisibin, quae </p></div></div></body></text></TEI>