<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium
<note n="n20.420.1">militaris P, Peter. </note>
<pb n="p.422"/>
Gordianum esse natum. at posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus
<milestone unit="section" n="2"/>
Gordiano puero consulatus, sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis
<milestone unit="section" n="3"/>
quicquam agi posset, post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea quae fuerant aspere gesta mitigaret.
<milestone unit="section" n="4"/>
Venusto et Sabino consulibus inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessum a coniuratis ita oppressit ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes
<milestone unit="section" n="5"/>
et veniam sceleribus postulantes, finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano
<milestone unit="section" n="6"/>
consulibus bellum Persicum natum est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficis-
<note n="n20.422.1">Dexippus
<gap reason="omitted"/>
natum del. by Becker and Peter. </note>
<pb n="p.424"/>
ceretur, et duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri. quem causa eloquentiae dignum parentela sua
<milestone unit="section" n="7"/>
putavit et praefectum statim fecit, post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro parte
<note target="n20.424.1"/>
aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel
<note target="n20.424.2"/>
coniventia venderetur. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est,
<note target="n20.424.3"/>
et eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet,
<milestone unit="section" n="3"/>
mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos
<note n="n20.424.1">parte Peter; pietate P.</note>
<note n="n20.424.2">uel om. in P.</note>
<note n="n20.424.3">est om. in P. </note>
<pb n="p.426"/>
non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo
<milestone unit="section" n="4"/>
tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod
<milestone unit="section" n="5"/>
volente te
<note target="n20.426.1"/>
ipso emendata res est. delectat sane boni esse principis socerum et eius qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines per quos antea velut in auctione positus nundinatus est.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>