<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Pomorum et holerum avidissimus fuit, ut, in reliquo ciborum genere parcissimus, semper pomorum
<milestone unit="section" n="2"/>
aliquid recentium devoraret. frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit, et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Haec de Gordiano iuniore digna memoratus comperimus; non enim nobis talia dicenda sunt quae
<note target="n20.416.3"/>
Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus
<milestone unit="section" n="4"/>
domesticis ceterisque infimis rebus, quae qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve chlamydes. quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiographis quae aut fugienda sint aut sequenda.
<note n="n20.416.1">appareant Damsté; appareat P, Peter.</note>
<note n="n20.416.2">ut ins. by Oberdick and Peter; om. in P and Peter</note>
<note n="n20.416.3">dicenda sunt quae Salm., Peter; dicentes unoque P. </note>
<pb n="p.418"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Sane quod praetermittendum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi, Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur; nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse, quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi. GORDIANUS TERTIUS </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem publicam tuendam delegerat, Pupienum sive Maximum et Clodium Balbinum
<milestone unit="section" n="2"/>
Augustos appellavit, ambos ex consulibus. tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim (nam vicensimo et secundo anno eum perisse adserit), petiverunt,
<milestone unit="section" n="3"/>
ut Caesar appellaretur; raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus.
<note n="n20.418.1">inde ins. by Jordan and Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.420"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
Hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo (nam amplius invenire non potui),
<milestone unit="section" n="5"/>
ex filio, qui in Africa periit. Gordianus scilicet Caesar factus apud matrem educatus est et, cum exstinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio
<milestone unit="section" n="6"/>
et gratia Augustus est appellatus, amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro populo Romano contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt.
<milestone unit="section" n="7"/>
Post hoc veterani ad Curiam venerunt, ut discerent
<milestone unit="section" n="8"/>
quid actum esset, ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecenate ex ducibus interempti
<milestone unit="section" n="9"/>
sunt; atque bellum intestinum ortum est, cum essent armati etiam senatores, ignorantibus veteranis quod Gordianus adulescens solus teneret imperium. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium
<note n="n20.420.1">militaris P, Peter. </note>
<pb n="p.422"/>
Gordianum esse natum. at posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus
<milestone unit="section" n="2"/>
Gordiano puero consulatus, sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis
<milestone unit="section" n="3"/>
quicquam agi posset, post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea quae fuerant aspere gesta mitigaret.
<milestone unit="section" n="4"/>
Venusto et Sabino consulibus inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessum a coniuratis ita oppressit ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes
<milestone unit="section" n="5"/>
et veniam sceleribus postulantes, finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano
<milestone unit="section" n="6"/>
consulibus bellum Persicum natum est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficis-
<note n="n20.422.1">Dexippus
<gap reason="omitted"/>
natum del. by Becker and Peter. </note>
<pb n="p.424"/>
ceretur, et duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri. quem causa eloquentiae dignum parentela sua
<milestone unit="section" n="7"/>
putavit et praefectum statim fecit, post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro parte
<note target="n20.424.1"/>
aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel
<note target="n20.424.2"/>
coniventia venderetur. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est,
<note target="n20.424.3"/>
et eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet,
<milestone unit="section" n="3"/>
mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos
<note n="n20.424.1">parte Peter; pietate P.</note>
<note n="n20.424.2">uel om. in P.</note>
<note n="n20.424.3">est om. in P. </note>
<pb n="p.426"/>
non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo
<milestone unit="section" n="4"/>
tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod
<milestone unit="section" n="5"/>
volente te
<note target="n20.426.1"/>
ipso emendata res est. delectat sane boni esse principis socerum et eius qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines per quos antea velut in auctione positus nundinatus est.</q>
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Item Gordiani ad ipsum:
<q>Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto, nisi di omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in
<milestone unit="section" n="2"/>
hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego, neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam,
<note target="n20.426.2"/>
multa non esse facienda quae feci; sed dis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea
<milestone unit="section" n="3"/>
quae inclusus scire non poteram, quid enim facerem, quod et mater nos
<note target="n20.426.3"/>
venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium
<note n="n20.426.1">te Peter 1; in te P.</note>
<note n="n20.426.2">ut
<gap reason="omitted"/>
dinumerare mittam, non fuisse Haupt, Peter2; ut
<gap reason="omitted"/>
dinumera em multa non esse P.</note>
<note n="n20.426.3">et mater nos Petschenig; ad mauros P; Admau † nos Peter. </note>
<pb n="p.428"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
quod dixerat ad probaret? mi pater, verum audias velim: miser est imperator apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
His epistulis intellectum est adulescentem soceri
<milestone unit="section" n="6"/>
consiliis emendatum atque correctum. et Misithei quidem epistulam Graecam quidam fuisse dicunt, sed
<milestone unit="section" n="7"/>
in hanc sententiam, tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit. </p></div></div></body></text></TEI>