<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Pomorum et holerum avidissimus fuit, ut, in reliquo ciborum genere parcissimus, semper pomorum
<milestone unit="section" n="2"/>
aliquid recentium devoraret. frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit, et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Haec de Gordiano iuniore digna memoratus comperimus; non enim nobis talia dicenda sunt quae
<note target="n20.416.3"/>
Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus
<milestone unit="section" n="4"/>
domesticis ceterisque infimis rebus, quae qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve chlamydes. quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiographis quae aut fugienda sint aut sequenda.
<note n="n20.416.1">appareant Damsté; appareat P, Peter.</note>
<note n="n20.416.2">ut ins. by Oberdick and Peter; om. in P and Peter</note>
<note n="n20.416.3">dicenda sunt quae Salm., Peter; dicentes unoque P. </note>
<pb n="p.418"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Sane quod praetermittendum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi, Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur; nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse, quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi. GORDIANUS TERTIUS </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem publicam tuendam delegerat, Pupienum sive Maximum et Clodium Balbinum
<milestone unit="section" n="2"/>
Augustos appellavit, ambos ex consulibus. tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim (nam vicensimo et secundo anno eum perisse adserit), petiverunt,
<milestone unit="section" n="3"/>
ut Caesar appellaretur; raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus.
<note n="n20.418.1">inde ins. by Jordan and Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.420"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
Hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo (nam amplius invenire non potui),
<milestone unit="section" n="5"/>
ex filio, qui in Africa periit. Gordianus scilicet Caesar factus apud matrem educatus est et, cum exstinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio
<milestone unit="section" n="6"/>
et gratia Augustus est appellatus, amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro populo Romano contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt.
<milestone unit="section" n="7"/>
Post hoc veterani ad Curiam venerunt, ut discerent
<milestone unit="section" n="8"/>
quid actum esset, ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecenate ex ducibus interempti
<milestone unit="section" n="9"/>
sunt; atque bellum intestinum ortum est, cum essent armati etiam senatores, ignorantibus veteranis quod Gordianus adulescens solus teneret imperium. </p></div></div></body></text></TEI>