<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque
<milestone unit="section" n="2"/>
rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium,
<milestone unit="section" n="3"/>
si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos
<milestone unit="section" n="4"/>
filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt.
<note n="n20.412.1">qui Gordiano P. obsecutus P, Peter, Bitschofsky; ab senatu Madvig, Peter. </note>
<pb n="p.414"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandoque in summa claritate cito esse
<milestone unit="section" n="6"/>
moriturum, nec tamen vita sua fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei publicae ad consultationem defuit.
<milestone unit="section" n="7"/>
denique etiam senatus libentissime illum Augustum
<milestone unit="section" n="8"/>
appellavit atque in eo spem publicam posuit, vestitu
<milestone unit="section" n="9"/>
cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse, contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Pupieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum
<milestone unit="section" n="2"/>
imperatorem futurum. et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret
<milestone unit="section" n="3"/>
se vera dixisse, qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri,
<milestone unit="section" n="4"/>
obstinata constantia e veritate praedixit, quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse.
<milestone unit="section" n="5"/>
cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime:
<note n="n20.414.1">So (in general) Salm.; uita sua nec tamen fortitudinem bonis P, regarded as corrupt by Peter. et om. in P. </note>
<pb n="p.416"/>
Ostenderit terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
<milestone unit="section" n="6"/>
Exstant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareant hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium. </p></div></div></body></text></TEI>