<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem, quam, ut nonnulli, ab Antoninis, ut
<milestone unit="section" n="2"/>
plurimi, ab Antoniis duxit; si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse desiderant, quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianam in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu; quae singula videntur familias
<milestone unit="section" n="3"/>
designare. sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse
<milestone unit="section" n="4"/>
nobilitatem, idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestilla, Antonini pronepte, unde Caesarum quoque
<milestone unit="section" n="5"/>
familiam contingere videbatur, et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in scholis, si quis puerorum verbera-
<note n="n20.410.1">quam ins. in Edit. princ. and by Jordan; om. in P and by Peter. ut nonnulli
<gap reason="omitted"/>
duxit del. by Peter. desiderant P, Novák; disserant Peter. Antonii Ursinus, Peter; Antonini P. </note>
<pb n="p.412"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
retur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori moriens ille re-
<milestone unit="section" n="3"/>
linqueret. quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen
<milestone unit="section" n="5"/>
luxuriosa neque infamis, praedicata est. praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iuris dictionis gratia fuit ut statim consulatum, quem
<milestone unit="section" n="6"/>
pater sero acceperat, mereretur. Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est obsecutus, atque illic ea quae superius dicta sunt contigerunt. </p></div></div></body></text></TEI>