<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Accepta igitur legione statim eam exercere
<milestone unit="section" n="2"/>
coepit, quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter
<note target="n19.324.1"/>
se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie
<milestone unit="section" n="3"/>
circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat,
<milestone unit="section" n="4"/>
prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes,
<q>Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?</q>
ille dixisse fertur,
<q>Ego
<milestone unit="section" n="5"/>
vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo.</q>
exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens.
<milestone unit="section" n="6"/>
denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset,
<q>Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vineis,</q>
ille ait
<q>Visne congrediamur?</q>
<milestone unit="section" n="7"/>
cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit,
<q>Date alium, sed tribunum.</q>
<note n="n19.324.1">inter Madvig; in P, Peter. </note>
<pb n="p.326"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur
<note target="n19.326.1"/>
egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo.
<milestone unit="section" n="9"/>
iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis,
<milestone unit="section" n="2"/>
ducibus et militibus, denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam
<milestone unit="section" n="3"/>
militarem disciplinam retraxit, quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit.
<milestone unit="section" n="4"/>
nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens inter emptus est Maximino iam
<milestone unit="section" n="5"/>
imperatore appellato. et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt, quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto
<note n="n19.326.1">digito uideretur P. </note>
<pb n="p.328"/>
bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites
<milestone unit="section" n="6"/>
in seditionem prorupisse. quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare ut exauctoraverat in oriente. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed occiso Alexandro Maximinus primus1 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt
<milestone unit="section" n="2"/>
cognita mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo
<note target="n19.328.2"/>
virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet.
<milestone unit="section" n="3"/>
numquam ille annonam cuiuspiam tulit,
<milestone unit="section" n="4"/>
numquam sivit ut
<note target="n19.328.3"/>
quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus
<milestone unit="section" n="5"/>
legiones frequenter exercens, sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel
<milestone unit="section" n="6"/>
Gygam
<note target="n19.328.4"/>
vocarent, senatus eum tantum timuit, ut
<note n="n19.328.1">primus Ursinus (cf. Eutrop., ix. 1; Victor, Caes., xxv.); primum P, Peter.</note>
<note n="n19.328.2">modo ins. by Damsté; om. in P and Peter.</note>
<note n="n19.328.3">ut om. in P.</note>
<note n="n19.328.4">Gygam Peter; gigantam P. </note>
<pb n="p.330"/>
vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem
<milestone unit="section" n="7"/>
Romam videret, audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere
<milestone unit="section" n="8"/>
voluit, quod non convenit principi qui velit diligi, erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium
<milestone unit="section" n="9"/>
non teneri, simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur.
<milestone unit="section" n="10"/>
meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus
<milestone unit="section" n="11"/>
quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se
<note target="n19.330.1"/>
sperabat futuros, cum iam imperator esset, tantum valet conscientia </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
degeneris animi, nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa
<milestone unit="section" n="2"/>
pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi
<milestone unit="section" n="3"/>
non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque,
<note n="n19.330.1">se om. in P. </note>
<pb n="p.332"/>
mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia:
<milestone unit="section" n="4"/>
<quote rend="blockquote"><lb/>
Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
<lb/>
elephans grandis est et occiditur,
<lb/>
leo fortis est et occiditur,
<lb/>
tigris fortis est et occiditur;
<lb/>
cave multos, si singulos non times.</quote>
<milestone unit="section" n="5"/>
et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et
<milestone unit="section" n="6"/>
barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret.
<note target="n19.332.1"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
praeterea omnes Alexandri ministros variis
<milestone unit="section" n="8"/>
modis interemit et
<note target="n19.332.2"/>
dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et inmanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium
<milestone unit="section" n="2"/>
inierat, cum in se imperium transferre cuperet, et
<note n="n19.332.1">imperaret Baehrens, Lessing; imperabat P, Peter.</note>
<note n="n19.332.2">et ins. by Petschenig; om. in P and Peter. </note>
<pb n="p.334"/>
genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium
<milestone unit="section" n="3"/>
Magnus arriperet. nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam,
<milestone unit="section" n="4"/>
quem ipse occiderat, vincere, quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu
<note target="n19.334.1"/>
exercitui et corpore multa semper ostendens.
<milestone unit="section" n="5"/>
et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret.
<milestone unit="section" n="6"/>
denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus
<note target="n19.334.2"/>
hominum occisis se satiare non potuit. </p></div></div></body></text></TEI>