Accepta igitur legione statim eam exercere coepit, quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere? ille dixisse fertur, Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo. exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vineis, ille ait Visne congrediamur? cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit, Date alium, sed tribunum. inter Madvig; in P, Peter. Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent. His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus, denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit, quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens inter emptus est Maximino iam imperatore appellato. et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt, quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto digito uideretur P. bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse. quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare ut exauctoraverat in oriente. Sed occiso Alexandro Maximinus primus1 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt cognita mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet. numquam ille annonam cuiuspiam tulit, numquam sivit ut quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens, sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel Gygam vocarent, senatus eum tantum timuit, ut primus Ursinus (cf. Eutrop., ix. 1; Victor, Caes., xxv.); primum P, Peter. modo ins. by Damsté; om. in P and Peter. ut om. in P. Gygam Peter; gigantam P. vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret, audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, quod non convenit principi qui velit diligi, erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri, simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur. meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat futuros, cum iam imperator esset, tantum valet conscientia degeneris animi, nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, se om. in P. mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia: Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. elephans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur; cave multos, si singulos non times. et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret. praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit et dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est. Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et inmanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierat, cum in se imperium transferre cuperet, et imperaret Baehrens, Lessing; imperabat P, Peter. et ins. by Petschenig; om. in P and Peter. genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere, quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu exercitui et corpore multa semper ostendens. et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus hominum occisis se satiare non potuit.