<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille
<milestone unit="section" n="2"/>
resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates,
<milestone unit="section" n="3"/>
grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab
<milestone unit="section" n="5"/>
illius fuit vita. vestibus tam ad curatus fuit ut nulla
<milestone unit="section" n="6"/>
mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac
<milestone unit="section" n="7"/>
largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat:
<q> Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat.</q>
<milestone unit="section" n="8"/>
et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in
<note n="n19.368.1"><add>qui</add>
h. r. persecutor est Lenze; h. r. persecutores P;
<add>ut</add>
h. r. persecutor est Petschenig, Peter2.</note>
<note n="n19.368.2">cum ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n19.368.3">omnes regias P, Damsté, Lenze; gemmis ornatas Peter. </note>
<pb n="p.370"/>
luco, qui est inter
<note target="n19.370.1"/>
Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii
<milestone unit="section" n="9"/>
mensura, unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur
<q>caliga Maximini.</q>
<milestone unit="section" n="10"/>
quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem
<note target="n19.370.2"/>
pertineret, sed redeam ad filium. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem
<milestone unit="section" n="2"/>
suam Theocliam dare, in haec verba:
<q>Mi mater, si Maximinus senior, dux noster et quidem optimus, non aliquid in se barbarum contineret, iam ego
<milestone unit="section" n="3"/>
Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem, sed timeo ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scholasticus et ad Graecas munditias
<milestone unit="section" n="4"/>
eruditus esse videatur, haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messallam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem
<milestone unit="section" n="5"/>
futurum.</q>
haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus dicere.
<note target="n19.370.3"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistulam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse
<note n="n19.370.1">inter om. in P.</note>
<note n="n19.370.2">rem P, Peter3; patrem Kellerbauer, Peter 2.</note>
<note n="n19.370.3">So Peter; quod dicere P, dei. by Petschenig. </note>
<pb n="p.372"/>
imperatorem, ut videret, vel in pictura vel in veritate,
<milestone unit="section" n="7"/>
qualis esset iunior Maximinus in purpura, fuit autem talis epistula:
<q>Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem
<milestone unit="section" n="8"/>
imperatorem habuisse.</q>
usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolemaeorum, usus est et argentea, usus et clipeo geminato inaurato et
<milestone unit="section" n="9"/>
hasta inaurata, fecit et spathas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas.
<milestone unit="section" n="10"/>
Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit, reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit, posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae
<milestone unit="section" n="2"/>
magnitudinis facta est. scutum eius sub sole arsit, lanceola sic fissa est fulmine ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret; quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo
<pb n="p.374"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
iisdem nominibus futuros, lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a
<milestone unit="section" n="4"/>
plurimis visa est. filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Horaericos
<milestone unit="section" n="5"/>
omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos, ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius
<milestone unit="section" n="6"/>
Alexandri accepit, cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit, et vix aegreque a
<milestone unit="section" n="7"/>
mulionibus carrucariis deturbatus est. nec defuerunt qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit,
<q>Longe est, ut mihi iste succedat.</q>
erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus. </p></div></div></body></text></TEI>