Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuit vita. vestibus tam ad curatus fuit ut nulla mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat. et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in qui h. r. persecutor est Lenze; h. r. persecutores P; ut h. r. persecutor est Petschenig, Peter2. cum ins. by Peter; om. in P. omnes regias P, Damsté, Lenze; gemmis ornatas Peter. luco, qui est inter Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii mensura, unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur caliga Maximini. quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem pertineret, sed redeam ad filium. De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: Mi mater, si Maximinus senior, dux noster et quidem optimus, non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem, sed timeo ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scholasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur, haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messallam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum. haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus dicere. Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistulam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse inter om. in P. rem P, Peter3; patrem Kellerbauer, Peter 2. So Peter; quod dicere P, dei. by Petschenig. imperatorem, ut videret, vel in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura, fuit autem talis epistula: Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse. usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolemaeorum, usus est et argentea, usus et clipeo geminato inaurato et hasta inaurata, fecit et spathas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas. Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit, reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes. Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit, posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. scutum eius sub sole arsit, lanceola sic fissa est fulmine ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret; quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo iisdem nominibus futuros, lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Horaericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos, ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius Alexandri accepit, cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit, et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. nec defuerunt qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit, Longe est, ut mihi iste succedat. erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus.